1porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eamstylusI Regum 15:18, I Regum 15:18, I Regum 15:20, I Regum 22:31, I Regum 15:202mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatemstylusIsaias 37:9, Isaias 37:10, II Regum 19:9, Isaias 36:2, Isaias 36:223ait haec dicit Benadad argentum tuum et aurum tuum meum est et uxores tuae et filii tui optimi mei suntstylusExodus 15:9, Exodus 15:9, Isaias 10:13, Isaias 10:14, Isaias 10:134responditque rex Israhel iuxta verbum tuum domine mi rex tuus sum ego et omnia meastylusDeuteronomium 28:48, Iudicum 15:11, Iudicum 15:13, II Regum 18:14, II Regum 18:165revertentesque nuntii dixerunt haec dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihistylus6cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferentstylusIsaias 44:9, I Samuel 13:19, I Samuel 13:21, Ieremias 25:34, II Samuel 24:147vocavit autem rex Israhel omnes seniores terrae et ait animadvertite et videte quoniam insidietur nobis misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro et non abnuistylusII Regum 5:7, II Regum 5:7, Proverbia 24:2, Ad Romanos 3:13, Ad Romanos 3:188dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum non audias neque adquiescas illistylus9respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possumstylus10reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur mestylusI Regum 19:2, I Regum 19:2, Exodus 11:8, Exodus 11:8, Isaias 37:2411et respondens rex Israhel ait dicite ei ne glorietur accinctus aeque ut discinctusstylusProverbia 27:1, Proverbia 27:1, Ecclesiastes 9:11, I Samuel 17:44, I Samuel 17:4712factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eamstylusI Regum 16:9, I Regum 16:9, Proverbia 31:4, Proverbia 31:5, I Regum 20:1613et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum DominusstylusI Regum 20:28, I Regum 20:28, Ezechiel 20:22, Ezechiel 20:22, Isaias 37:2014et ait Ahab per quem dixitque ei haec dicit Dominus per pedisequos principum provinciarum et ait quis incipiet proeliari et ille dixit tustylusI Regum 18:44, I Samuel 17:50, Genesis 14:14, Genesis 14:16, Iudicum 7:1615recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duum et post eos recensuit populum omnes filios Israhel septem miliastylusII Paralipomenon 14:11, I Samuel 14:2, Iudicum 7:16, I Samuel 14:6, Iudicum 7:716et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerantstylusOsee 4:11, I Regum 16:7, I Regum 16:9, I Regum 20:11, I Regum 20:1217egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de SamariastylusI Regum 20:14, I Regum 20:15, I Regum 20:19, I Regum 20:14, I Regum 20:1518at ille sive ait pro pace veniunt adprehendite eos vivos sive ut proelientur vivos eos capitestylusII Regum 14:8, II Regum 14:12, II Regum 14:8, II Regum 14:12, I Samuel 17:4419egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebaturstylus20et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibusstylusIudicum 7:20, Iudicum 7:22, I Samuel 30:16, I Samuel 30:17, Psalmi 46:621necnon et egressus rex Israhel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magnastylusIudicum 7:23, Iudicum 7:25, II Regum 3:18, I Samuel 17:52, Iudicum 3:2822accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra testylusI Regum 20:26, II Samuel 11:1, I Regum 20:26, II Samuel 11:1, I Regum 20:1323servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eosstylusI Regum 14:23, I Regum 14:23, II Regum 19:12, I Regum 20:28, Psalmi 50:2124tu ergo verbum hoc fac amove reges singulos ab exercitu suo et pone principes pro eisstylusI Regum 22:31, Proverbia 21:30, I Regum 22:31, Proverbia 21:30, I Regum 20:125et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit itastylusPsalmi 10:3, Psalmi 10:326igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra IsrahelstylusII Regum 13:17, II Regum 13:17, I Regum 20:22, I Regum 20:22, I Regum 20:3027porro filii Israhel recensiti sunt et acceptis cibariis profecti ex adverso castraque metati contra eos quasi duo parvi greges caprarum Syri autem repleverunt terramstylusIudicum 6:5, I Samuel 13:5, I Samuel 13:8, Iudicum 6:5, I Samuel 13:528et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego DominusstylusI Regum 20:13, I Regum 20:13, I Regum 17:18, I Regum 17:18, Ezechiel 36:2129dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die unastylusPsalmi 10:16, Isaias 37:36, Iosue 6:15, I Samuel 17:16, II Paralipomenon 13:1730fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculumstylusII Paralipomenon 18:24, I Regum 22:25, II Paralipomenon 18:24, I Regum 22:25, I Regum 20:2631dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostrasstylusGenesis 37:34, II Samuel 3:31, Genesis 37:34, II Samuel 3:31, I Regum 20:2332accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus eststylusI Regum 20:3, I Regum 20:6, I Regum 20:3, I Regum 20:6, Abdias 1:333quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suumstylusLucas 16:8, Proverbia 25:13, Actus Apostolorum 8:31, II Regum 10:15, Lucas 16:834qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eumstylusI Regum 15:20, I Regum 15:20, Isaias 26:10, I Regum 20:42, Isaias 26:1035tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percuterestylusII Regum 2:15, I Regum 13:17, I Regum 13:18, II Regum 2:15, I Regum 13:1736cui ait quia noluisti audire vocem Domini ecce recedes a me et percutiet te leo cumque paululum recessisset ab eo invenit eum leo atque percussitstylusI Regum 13:21, I Regum 13:24, I Regum 13:26, I Samuel 15:22, I Samuel 15:2337sed et alterum conveniens virum dixit ad eum percute me qui percussit eum et vulneravitstylusI Regum 20:35, Exodus 21:12, I Regum 20:35, Exodus 21:1238abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suosstylusI Regum 14:2, I Regum 14:2, II Samuel 14:2, Matthaeus 6:16, I Regum 22:3039cumque rex transiret clamavit ad regem et ait servus tuus egressus est ad proeliandum comminus cumque fugisset vir unus adduxit eum quidam ad me et ait custodi virum istum qui si lapsus fuerit erit anima tua pro anima eius aut talentum argenti adpendesstylusII Regum 10:24, II Regum 10:24, Proverbia 13:8, Proverbia 6:35, I Regum 20:4240dum autem ego turbatus huc illucque me verterem subito non conparuit et ait rex Israhel ad eum hoc est iudicium tuum quod ipse decrevististylusIob 15:6, Matthaeus 25:24, Matthaeus 25:27, Lucas 19:22, II Samuel 12:541at ille statim abstersit pulverem de facie sua et cognovit eum rex Israhel quod esset de prophetisstylusI Regum 20:38, Iob 2:8, II Samuel 13:19, Ieremias 6:26, I Regum 20:3842qui ait ad eum haec dicit Dominus quia dimisisti virum dignum morte de manu tua erit anima tua pro anima eius et populus tuus pro populo eiusstylusI Regum 22:31, I Regum 22:37, I Regum 22:31, I Regum 22:37, II Paralipomenon 18:3343reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit SamariamstylusI Regum 21:4, I Regum 21:4, Esther 5:13, Esther 6:12, Esther 6:13