Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 9

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 9

1audi Israhel tu transgredieris hodie Iordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad caelum usque muratas
Deuteronomium 11:31, Deuteronomium 11:31, Deuteronomium 4:38, Deuteronomium 1:28, Deuteronomium 4:38
2populum magnum atque sublimem filios Enacim quos ipse vidisti et audisti quibus nullus potest ex adverso resistere
Numeri 13:22, Numeri 13:22, Iob 11:10, Deuteronomium 7:24, Numeri 13:28
3scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi
Deuteronomium 4:24, Deuteronomium 4:24, Ad Hebraeos 12:29, Ad Romanos 8:31, Ad Hebraeos 12:29
4ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes
Deuteronomium 8:17, Deuteronomium 8:17, Deuteronomium 9:5, II Ad Timotheum 1:9, Deuteronomium 18:9
5neque enim propter iustitias tuas et aequitatem cordis tui ingredieris ut possideas terras eorum sed quia illae egerunt impie te introeunte deletae sunt et ut conpleret verbum suum Dominus quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis Abraham Isaac et Iacob
Ad Titum 3:5, Ad Titum 3:5, Genesis 26:4, Genesis 17:8, Genesis 26:4
6scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus
Deuteronomium 10:16, Deuteronomium 10:16, Deuteronomium 9:13, Deuteronomium 31:27, Actus Apostolorum 7:51
7memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti
Numeri 21:5, Exodus 16:2, Exodus 14:11, Numeri 21:5, Exodus 16:2
8nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit
Psalmi 106:19, Psalmi 106:22, Psalmi 106:19, Psalmi 106:22, Exodus 32:7
9quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens
Exodus 34:28, Exodus 34:28, Exodus 24:18, Exodus 24:18, I Regum 19:8
10deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est
Exodus 31:18, Exodus 31:18, Deuteronomium 18:16, Ad Hebraeos 8:10, Deuteronomium 10:4
11cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas foederis
Deuteronomium 9:9, Deuteronomium 9:9, Ad Hebraeos 9:4, Numeri 10:33, Ad Hebraeos 8:6
12dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Aegypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile
Exodus 32:7, Exodus 32:8, Exodus 32:7, Exodus 32:8, Iudicum 2:17
13rursumque ait Dominus ad me cerno quod populus iste durae cervicis sit
Deuteronomium 9:6, Deuteronomium 10:16, Deuteronomium 9:6, Deuteronomium 10:16, II Regum 17:14
14dimitte me ut conteram eum et deleam nomen eius sub caelo et constituam te super gentem quae hac maior et fortior sit
Exodus 32:10, Exodus 32:13, Deuteronomium 29:20, Exodus 32:10, Exodus 32:13
15cumque de monte ardente descenderem et duas tabulas foederis utraque tenerem manu
Exodus 19:18, Exodus 19:18, Deuteronomium 4:11, Deuteronomium 5:23, Deuteronomium 4:11
16vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro et fecisse vobis vitulum conflatilem ac deseruisse velociter viam eius quam vobis ostenderat
Exodus 32:19, Exodus 32:19, Actus Apostolorum 7:40, Actus Apostolorum 7:41, Actus Apostolorum 7:40
17proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro
18et procidi ante Dominum sicut prius quadraginta diebus et noctibus panem non comedens et aquam non bibens propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum et eum ad iracundiam provocastis
Exodus 34:28, Exodus 34:28, Deuteronomium 9:9, Deuteronomium 9:9, Psalmi 106:23
19timui enim indignationem et iram illius qua adversum vos concitatus delere vos voluit et exaudivit me Dominus etiam hac vice
Iacobi 5:16, Iacobi 5:17, Deuteronomium 10:10, Iacobi 5:16, Iacobi 5:17
20adversum Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere et pro illo similiter deprecatus sum
Ad Hebraeos 7:26, Ad Hebraeos 7:28, Exodus 32:21, Exodus 32:35, Ad Hebraeos 7:26
21peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit
Exodus 32:20, Exodus 32:20, Isaias 31:7, Isaias 31:7, Osee 8:11
22in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum
Numeri 11:34, Exodus 17:7, Numeri 11:34, Exodus 17:7, Numeri 11:1
23et quando misit vos de Cadesbarne dicens ascendite et possidete terram quam dedi vobis et contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis
Psalmi 106:24, Psalmi 106:25, Psalmi 106:24, Psalmi 106:25, Ad Hebraeos 4:2
24sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi
Deuteronomium 31:27, Deuteronomium 31:27, Actus Apostolorum 7:51, Deuteronomium 9:6, Deuteronomium 9:7
25et iacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus quibus eum suppliciter deprecabar ne deleret vos ut fuerat comminatus
Deuteronomium 9:18, Deuteronomium 9:18, Deuteronomium 9:16, Deuteronomium 9:16
26et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti
Exodus 32:11, Exodus 32:13, Exodus 32:11, Exodus 32:13, Exodus 15:13
27recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum
Ieremias 14:21, Michaes 7:18, Michaes 7:19, Ieremias 14:21, Michaes 7:18
28ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine
Numeri 14:16, Numeri 14:16, Exodus 32:12, Exodus 32:12
29qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento
Nehemias 1:10, Nehemias 1:10, I Regum 8:51, Deuteronomium 9:26, Deuteronomium 4:34

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 9
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward