Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 1

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 1

1haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum
I Samuel 25:1, I Samuel 25:1, Iosue 22:7, Iosue 22:7, Numeri 35:14
2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne
Numeri 13:26, Numeri 13:26, Numeri 32:8, Numeri 32:8, Deuteronomium 9:23
3quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis
Numeri 33:38, Numeri 33:38, Deuteronomium 4:1, Deuteronomium 4:2, Deuteronomium 4:1
4postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai
Numeri 21:21, Numeri 21:35, Numeri 21:21, Numeri 21:35, Iosue 13:10
5trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere
Deuteronomium 31:9, Deuteronomium 4:8, Deuteronomium 32:46, Deuteronomium 17:18, Deuteronomium 17:19
6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis
Exodus 3:1, Exodus 3:1, Numeri 10:11, Numeri 10:13, Exodus 19:1
7revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum Eufraten
Deuteronomium 11:24, Deuteronomium 11:24, Iosue 10:40, Iosue 10:40, I Paralipomenon 18:3
8en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eos
Genesis 15:18, Genesis 12:7, Genesis 15:18, Genesis 12:7, Genesis 26:3
9dixique vobis illo in tempore
Exodus 18:18, Exodus 18:18, Numeri 11:17, Numeri 11:17, Numeri 11:11
10non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimae
Deuteronomium 10:22, Deuteronomium 10:22, Genesis 22:17, Exodus 32:13, Genesis 15:5
11Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus est
Psalmi 115:14, Psalmi 115:14, Genesis 22:17, Genesis 22:17, Genesis 26:4
12non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia
II Ad Corinthios 3:5, II Ad Corinthios 3:5, I Regum 3:7, I Regum 3:9, II Ad Corinthios 2:16
13date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes
Exodus 18:21, Exodus 18:21, Actus Apostolorum 1:21, Actus Apostolorum 1:23, Numeri 11:16
14tunc respondistis mihi bona res est quam vis facere
15tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singula
Deuteronomium 16:18, Exodus 18:25, Exodus 18:26, Deuteronomium 16:18, Exodus 18:25
16praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinus
Ioannes 7:24, Ioannes 7:24, Deuteronomium 16:18, Deuteronomium 16:19, Exodus 22:21
17nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam
Deuteronomium 16:19, Deuteronomium 16:19, Exodus 18:26, Iacobi 2:9, Exodus 18:26
18praecepique omnia quae facere deberetis
Actus Apostolorum 20:20, Matthaeus 28:20, Deuteronomium 12:28, Actus Apostolorum 20:27, Deuteronomium 4:5
19profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne
Deuteronomium 1:2, Deuteronomium 1:2, Ieremias 2:6, Deuteronomium 8:15, Ieremias 2:6
20dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobis
Deuteronomium 1:7, Deuteronomium 1:8, Deuteronomium 1:7, Deuteronomium 1:8
21vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveas
Iosue 1:9, Iosue 1:9, Psalmi 46:1, Ad Hebraeos 13:6, Numeri 14:8
22et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitates
Numeri 13:1, Numeri 13:20, Numeri 13:1, Numeri 13:20
23cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suis
Numeri 13:3, Numeri 13:33, Numeri 13:3, Numeri 13:33
24qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra
Numeri 13:21, Numeri 13:27, Numeri 13:21, Numeri 13:27, Iosue 2:1
25sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis
26et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri
Numeri 14:1, Numeri 14:4, Numeri 14:1, Numeri 14:4, Actus Apostolorum 7:51
27murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret
Deuteronomium 9:28, Deuteronomium 9:28, Numeri 14:3, Psalmi 106:25, Numeri 14:3
28quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi
Deuteronomium 9:1, Deuteronomium 9:2, Numeri 13:28, Numeri 13:33, Deuteronomium 9:1
29et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eos
30Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis
Exodus 14:14, Exodus 14:14, Nehemias 4:20, Nehemias 4:20, Ad Romanos 8:37
31et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum
Isaias 46:3, Isaias 46:4, Isaias 46:3, Isaias 46:4, Osee 11:3
32et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro
Psalmi 106:24, Psalmi 106:24, Iudae 1:5, Iudae 1:5, Ad Hebraeos 3:18
33qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis
Numeri 10:33, Numeri 10:33, Psalmi 78:14, Psalmi 78:14, Nehemias 9:12
34cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait
Numeri 14:22, Numeri 14:30, Numeri 14:22, Numeri 14:30, Deuteronomium 2:14
35non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris
Psalmi 95:11, Psalmi 95:11
36praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est Dominum
Numeri 14:24, Numeri 14:24, Iosue 14:6, Iosue 14:14, Numeri 32:12
37nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc
Deuteronomium 4:21, Numeri 20:12, Deuteronomium 4:21, Numeri 20:12, Deuteronomium 34:4
38sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat Israheli
Deuteronomium 3:28, Deuteronomium 3:28, Deuteronomium 31:7, Deuteronomium 31:8, Numeri 14:30
39parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eam
Isaias 7:15, Isaias 7:16, Isaias 7:15, Isaias 7:16, Numeri 14:3
40vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri
Numeri 14:25, Numeri 14:25
41et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem
Numeri 14:39, Numeri 14:45, Numeri 14:39, Numeri 14:45, Numeri 22:34
42ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris
Iosue 7:8, Iosue 7:13, Iosue 7:8, Iosue 7:13, Numeri 14:41
43locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem
Numeri 14:44, Numeri 14:44, Ad Romanos 8:7, Ad Romanos 8:8, Actus Apostolorum 7:51
44itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma
Psalmi 118:12, Psalmi 118:12, Numeri 14:45, Numeri 14:45, Numeri 21:3
45cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescere
Ad Hebraeos 12:17, Ad Hebraeos 12:17, Psalmi 78:34, Psalmi 78:34
46sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore
Numeri 20:1, Numeri 20:1, Numeri 20:22, Numeri 20:22, Numeri 14:34

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 1
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward