Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 10

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 10

1in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam
Exodus 34:1, Exodus 34:2, Exodus 34:1, Exodus 34:2, Exodus 25:10
2et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca
I Regum 8:9, I Regum 8:9, Deuteronomium 4:13, Exodus 40:20, Exodus 25:16
3feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus
Exodus 34:4, Exodus 34:4, Exodus 25:5, Exodus 37:1, Exodus 37:9
4scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi
Deuteronomium 9:10, Deuteronomium 9:10, Exodus 34:28, Exodus 34:28, Deuteronomium 18:16
5reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus
Exodus 40:20, Exodus 34:29, Exodus 40:20, Exodus 34:29, Exodus 25:16
6filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar
Numeri 33:38, Numeri 33:38, Numeri 20:23, Numeri 20:28, Numeri 20:23
7inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium
Numeri 33:32, Numeri 33:34, Numeri 33:32, Numeri 33:34
8eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem
Deuteronomium 21:5, Deuteronomium 21:5, Numeri 4:15, Deuteronomium 18:5, Numeri 4:15
9quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus
Numeri 18:20, Numeri 18:24, Ezechiel 44:28, Deuteronomium 18:1, Deuteronomium 18:2
10ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit
Exodus 34:28, Deuteronomium 9:18, Deuteronomium 9:19, Deuteronomium 9:25, Exodus 34:28
11dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis
Exodus 32:34, Exodus 33:1, Exodus 32:34, Exodus 33:1
12et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua
Deuteronomium 6:5, Deuteronomium 6:5, Michaes 6:8, Michaes 6:8, Lucas 10:27
13custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi
Ieremias 32:39, Ieremias 32:39, Deuteronomium 6:24, Deuteronomium 6:24, Iacobi 1:25
14en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt
Exodus 19:5, Exodus 19:5, Psalmi 24:1, Psalmi 24:1, Psalmi 115:16
15et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur
Deuteronomium 4:37, Deuteronomium 4:37, Deuteronomium 7:7, Deuteronomium 7:8, Numeri 14:8
16circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius
Ieremias 4:4, Ieremias 4:4, Deuteronomium 30:6, Deuteronomium 30:6, Leviticus 26:41
17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera
Actus Apostolorum 10:34, Actus Apostolorum 10:34, Ad Romanos 2:11, Ad Romanos 2:11, Nehemias 9:32
18facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum
Psalmi 146:9, Psalmi 146:9, Psalmi 68:5, Psalmi 68:5, Ieremias 49:11
19et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti
Exodus 22:21, Leviticus 19:33, Leviticus 19:34, Exodus 22:21, Leviticus 19:33
20Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius
Deuteronomium 6:13, Deuteronomium 6:13, Deuteronomium 13:4, Deuteronomium 13:4, Lucas 4:8
21ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui
Ieremias 17:14, Ieremias 17:14, Psalmi 106:21, Psalmi 106:22, Psalmi 106:21
22in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli
Genesis 46:27, Genesis 46:27, Genesis 15:5, Exodus 1:5, Genesis 15:5

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 10
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward