1omne mandatum quod ego praecipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua iuravit Dominus patribus vestrisstylusDeuteronomium 4:1, Deuteronomium 4:1, Deuteronomium 5:32, Deuteronomium 6:3, Deuteronomium 5:322et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an nonstylusIacobi 1:3, Iacobi 1:3, I Petri 1:7, I Petri 1:7, Deuteronomium 8:163adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore DoministylusMatthaeus 4:4, Matthaeus 4:4, Lucas 4:4, Lucas 4:4, Ad Hebraeos 13:54vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus eststylusDeuteronomium 29:5, Nehemias 9:21, Deuteronomium 29:5, Nehemias 9:21, Matthaeus 26:255ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit testylusApocalypsis 3:19, Apocalypsis 3:19, Proverbia 3:12, II Samuel 7:14, Proverbia 3:126ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eumstylusDeuteronomium 5:33, Deuteronomium 5:33, II Paralipomenon 6:31, II Paralipomenon 6:31, Psalmi 128:17Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssistylusDeuteronomium 11:9, Deuteronomium 11:12, Deuteronomium 11:9, Deuteronomium 11:12, Exodus 3:88terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellisstylusIoannes 6:13, Ioannes 6:13, Psalmi 147:14, Psalmi 147:14, Deuteronomium 32:149ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cuius lapides ferrum sunt et de montibus eius aeris metalla fodiunturstylusI Paralipomenon 22:14, I Paralipomenon 22:14, Iosue 22:8, Deuteronomium 33:25, Iosue 22:810ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibistylusPsalmi 103:2, Psalmi 103:2, Ad Romanos 14:6, Proverbia 3:9, I Paralipomenon 29:1411observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et caerimonias quas ego praecipio tibi hodiestylusPsalmi 106:21, Psalmi 106:21, Proverbia 1:32, Proverbia 1:32, Osee 2:812ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eisstylusProverbia 30:9, Proverbia 30:9, Deuteronomium 32:15, Deuteronomium 28:47, Osee 13:513habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiamstylusIob 1:3, Iob 1:3, Genesis 13:1, Genesis 13:5, Genesis 13:114elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutisstylusPsalmi 106:21, Psalmi 106:21, I Ad Corinthios 4:7, I Ad Corinthios 4:8, I Ad Corinthios 4:715et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissimastylusNumeri 21:6, Numeri 20:11, Numeri 21:6, Numeri 20:11, Ieremias 2:616et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tuistylusDeuteronomium 8:3, Deuteronomium 8:3, Iacobi 1:12, Exodus 16:15, Iacobi 1:1217ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiteruntstylusDeuteronomium 9:4, Deuteronomium 9:4, I Ad Corinthios 4:7, Daniel 4:30, I Ad Corinthios 4:718sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires praebuerit ut impleret pactum suum super quo iuravit patribus tuis sicut praesens indicat diesstylusProverbia 10:22, Proverbia 10:22, Osee 2:8, Osee 2:8, Deuteronomium 7:819sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereasstylusDeuteronomium 4:26, Deuteronomium 4:26, I Samuel 12:25, Amos 3:2, Deuteronomium 29:2520sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestristylusDaniel 9:11, Daniel 9:12, Daniel 9:11, Daniel 9:12, II Paralipomenon 36:16