Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 28

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 28

1sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra
Isaias 1:19, Isaias 1:19, Exodus 23:22, Exodus 23:22, Leviticus 26:3
2venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris
Zacharias 1:6, Zacharias 1:6, Deuteronomium 28:15, Deuteronomium 28:15, I Ad Timotheum 4:8
3benedictus tu in civitate et benedictus in agro
Psalmi 144:12, Psalmi 144:15, Psalmi 144:12, Psalmi 144:15, Genesis 39:5
4benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum
Proverbia 10:22, Proverbia 10:22, Deuteronomium 7:13, Genesis 49:25, Deuteronomium 7:13
5benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae
6benedictus eris et ingrediens et egrediens
Psalmi 121:8, Psalmi 121:8, II Paralipomenon 1:10, II Paralipomenon 1:10, Numeri 27:17
7dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua
II Samuel 22:38, II Samuel 22:41, II Samuel 22:38, II Samuel 22:41, Leviticus 26:7
8emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis
Deuteronomium 15:10, Deuteronomium 15:10, Leviticus 26:10, Leviticus 26:10, Proverbia 3:9
9suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius
Exodus 19:5, Exodus 19:6, Deuteronomium 7:6, Exodus 19:5, Exodus 19:6
10videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te
II Paralipomenon 7:14, II Paralipomenon 7:14, Deuteronomium 11:25, Deuteronomium 11:25, Ieremias 33:9
11abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi
Deuteronomium 30:9, Deuteronomium 30:9, Proverbia 10:22, Proverbia 10:22, Deuteronomium 28:4
12aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies
Deuteronomium 15:6, Deuteronomium 15:6, Ioel 2:23, Ioel 2:24, Ioel 2:23
13constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris
Deuteronomium 28:1, Deuteronomium 28:1, Deuteronomium 4:6, Deuteronomium 4:9, Deuteronomium 4:6
14ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos
Deuteronomium 5:32, Isaias 30:21, Deuteronomium 5:32, Isaias 30:21, Proverbia 4:26
15quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te
Malachias 2:2, Malachias 2:2, Deuteronomium 28:2, Deuteronomium 28:2, Leviticus 26:14
16maledictus eris in civitate maledictus in agro
Malachias 3:9, Malachias 3:12, Malachias 3:9, Malachias 3:12, Ioel 2:3
17maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae
Aggaeus 1:6, Deuteronomium 28:5, Aggaeus 1:6, Deuteronomium 28:5, Malachias 2:2
18maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum
Leviticus 26:26, Leviticus 26:26, Leviticus 26:19, Leviticus 26:20, Habacuc 3:17
19maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens
Deuteronomium 28:6, Deuteronomium 28:6, II Paralipomenon 15:5, Iudicum 5:6, Iudicum 5:7
20mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me
Malachias 2:2, Isaias 66:15, Malachias 2:2, Isaias 66:15, Isaias 51:20
21adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam
Leviticus 26:25, Leviticus 26:25, Ieremias 24:10, Ieremias 24:10, Numeri 14:12
22percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas
Leviticus 26:16, Amos 4:9, Leviticus 26:16, Amos 4:9, I Regum 8:37
23sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea
Leviticus 26:19, Leviticus 26:19, Ieremias 14:1, Ieremias 14:6, Ieremias 14:1
24det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris
Deuteronomium 28:12, Deuteronomium 28:12, Amos 4:11, Isaias 5:24, Amos 4:11
25tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae
Ezechiel 23:46, Isaias 30:17, Ezechiel 23:46, Isaias 30:17, Deuteronomium 28:7
26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat
Ieremias 16:4, Ieremias 34:20, Ieremias 16:4, Ieremias 34:20, Ieremias 7:33
27percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas
I Samuel 5:6, I Samuel 5:6, Exodus 15:26, Leviticus 21:20, Deuteronomium 28:35
28percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis
II Ad Thessalonicenses 2:9, II Ad Thessalonicenses 2:11, II Ad Thessalonicenses 2:9, II Ad Thessalonicenses 2:11, Isaias 19:11
29et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te
Isaias 59:10, Isaias 59:10, Iob 5:14, Iob 5:14, Iudicum 4:2
30uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam
Amos 5:11, Amos 5:11, Ieremias 8:10, Ieremias 8:10, Iob 31:10
31bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet
Iob 1:14, Iob 1:15, Iudicum 6:1, Iob 1:14, Iob 1:15
32filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua
Ioel 3:6, Deuteronomium 28:41, Ioel 3:6, Deuteronomium 28:41, II Paralipomenon 29:9
33fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus
Ieremias 5:17, Ieremias 5:17, Leviticus 26:16, Deuteronomium 28:51, Deuteronomium 28:29
34et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui
Deuteronomium 28:68, Apocalypsis 16:10, Apocalypsis 16:11, Isaias 33:14, Deuteronomium 28:28
35percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum
Deuteronomium 28:27, Deuteronomium 28:27, Isaias 3:17, Iob 2:6, Iob 2:7
36ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi
Ieremias 16:13, II Regum 25:11, Deuteronomium 4:28, Ieremias 16:13, II Regum 25:11
37et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus
I Regum 9:7, I Regum 9:8, I Regum 9:7, I Regum 9:8, Ieremias 24:9
38sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt
Ioel 1:4, Michaes 6:15, Aggaeus 1:6, Ioel 1:4, Michaes 6:15
39vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus
Ioel 1:4, Ioel 1:7, Ionas 4:7, Isaias 5:10, Ioel 2:2
40olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt
Michaes 6:15, Michaes 6:15, Psalmi 104:15, Psalmi 23:5, Psalmi 104:15
41filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem
Deuteronomium 28:32, Deuteronomium 28:32, Lamentationes 1:5, Lamentationes 1:5, II Regum 24:14
42omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet
Amos 7:1, Amos 7:2, Amos 7:1, Amos 7:2, Deuteronomium 28:38
43advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior
Deuteronomium 28:13, Deuteronomium 28:13, I Samuel 13:19, I Samuel 13:23, I Samuel 13:19
44ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam
Deuteronomium 28:12, Deuteronomium 28:13, Deuteronomium 28:12, Deuteronomium 28:13, Lamentationes 1:5
45et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi
Deuteronomium 28:15, Deuteronomium 28:15, Isaias 1:20, Isaias 1:20, Deuteronomium 28:5
46et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum
Isaias 8:18, Isaias 8:18, Ezechiel 14:8, Ezechiel 14:8, Deuteronomium 28:37
47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam
Deuteronomium 16:11, Deuteronomium 16:11, I Ad Timotheum 6:17, I Ad Timotheum 6:19, Deuteronomium 12:7
48servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat
Ieremias 28:13, Ieremias 28:14, Ieremias 28:13, Ieremias 28:14, Ezechiel 17:12
49adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis
Lamentationes 4:19, Lamentationes 4:19, Ieremias 48:40, Ieremias 49:22, Ieremias 48:40
50gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo
Isaias 47:6, Isaias 47:6, II Paralipomenon 36:17, II Paralipomenon 36:17, Osee 13:16
51et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat
Deuteronomium 28:33, Deuteronomium 28:33, Isaias 62:8, Isaias 62:8, Ezechiel 12:19
52et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus
Ieremias 21:4, Ieremias 21:7, Isaias 62:8, II Regum 25:1, II Regum 25:4
53et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus
Lamentationes 4:10, Lamentationes 4:10, Ieremias 19:9, Leviticus 26:29, Lamentationes 2:20
54homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo
Deuteronomium 15:9, Matthaeus 20:15, Deuteronomium 13:6, Deuteronomium 15:9, Matthaeus 20:15
55ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas
Ieremias 52:6, Ieremias 5:10, Ieremias 34:2, Ieremias 52:6, Ieremias 5:10
56tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus
Deuteronomium 28:54, Deuteronomium 28:54, Lamentationes 4:3, Lamentationes 4:6, Isaias 3:16
57et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas
Isaias 49:15, Genesis 49:10, Isaias 49:15, Genesis 49:10
58nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum
Isaias 42:8, Isaias 42:8, Exodus 34:5, Exodus 34:7, Leviticus 26:14
59augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas
Marcus 13:19, Marcus 13:19, I Regum 16:3, I Regum 16:4, Deuteronomium 31:17
60et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi
Deuteronomium 7:15, Deuteronomium 7:15, Exodus 15:26, Exodus 15:26, Deuteronomium 28:27
61insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat
Deuteronomium 4:25, Deuteronomium 4:26, Deuteronomium 4:25, Deuteronomium 4:26
62et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui
Deuteronomium 4:27, Nehemias 9:23, Deuteronomium 10:22, Deuteronomium 4:27, Nehemias 9:23
63et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam
Proverbia 1:26, Proverbia 1:26, Ieremias 32:41, Ieremias 32:41, Sophonias 3:17
64disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus
Deuteronomium 4:27, Deuteronomium 4:28, Leviticus 26:33, Deuteronomium 4:27, Deuteronomium 4:28
65in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam
Leviticus 26:36, Leviticus 26:36, Amos 9:4, Ad Romanos 11:10, Leviticus 26:16
66et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae
Deuteronomium 28:67, Lamentationes 1:13, Apocalypsis 6:15, Apocalypsis 6:17, Ad Hebraeos 10:27
67mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis
Deuteronomium 28:34, Deuteronomium 28:34, Iob 7:3, Iob 7:4, Apocalypsis 9:6
68reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat
Ieremias 44:12, Ieremias 44:12, Osee 9:3, Osee 9:3, Ieremias 43:7

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 28
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward