Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 27

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 27

1praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
Ioannes 15:14, Ioannes 15:14, Iacobi 2:10, Lucas 11:28, Iacobi 2:10
2cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
Ezechiel 11:19, Iosue 8:31, Iosue 4:1, Ezechiel 36:26, Ezechiel 11:19
3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis
Iosue 8:32, Iosue 8:32, Deuteronomium 26:9, Deuteronomium 26:9, Ad Hebraeos 10:16
4quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce
Iosue 8:30, Iosue 8:33, Deuteronomium 11:29, Deuteronomium 11:30, Iosue 8:30
5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit
Exodus 20:25, Exodus 20:25, Exodus 24:4, Exodus 24:4, I Regum 18:31
6et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
Ad Ephesios 5:2, Leviticus 1:1, Leviticus 1:17, Ad Ephesios 5:2, Leviticus 1:1
7et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
Actus Apostolorum 10:36, Habacuc 3:18, Deuteronomium 12:7, Ad Hebraeos 13:20, Ad Hebraeos 13:21
8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
Habacuc 2:2, Habacuc 2:2, Ioannes 16:25, Ioannes 16:25, II Ad Corinthios 3:12
9dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
I Petri 2:10, I Petri 2:11, I Petri 2:10, I Petri 2:11, I Ad Corinthios 6:9
10audies vocem eius et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
I Petri 1:14, I Petri 1:16, I Petri 1:14, I Petri 1:16, Michaes 6:8
11praecepitque Moses populo in die illo dicens
12hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Iordane transmisso Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
Iudicum 9:7, Iudicum 9:7, Iosue 8:33, Iosue 8:35, Deuteronomium 11:26
13et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
Deuteronomium 27:4, Deuteronomium 27:4, Genesis 30:20, Genesis 49:3, Genesis 49:4
14et pronuntiabunt Levitae dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
Daniel 9:11, Daniel 9:11, Deuteronomium 33:9, Deuteronomium 33:10, Nehemias 8:7
15maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen
Exodus 34:17, Exodus 34:17, Exodus 20:4, Exodus 20:4, Leviticus 26:1
16maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen
Leviticus 19:3, Leviticus 19:3, Exodus 21:17, Exodus 21:17, Deuteronomium 21:18
17maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen
Deuteronomium 19:14, Deuteronomium 19:14, Proverbia 22:28, Proverbia 22:28, Proverbia 23:10
18maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen
Leviticus 19:14, Leviticus 19:14, Matthaeus 15:14, Proverbia 28:10, Matthaeus 15:14
19maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae et dicet omnis populus amen
Deuteronomium 10:18, Deuteronomium 10:18, Deuteronomium 24:17, Deuteronomium 24:17, Malachias 3:5
20maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli eius et dicet omnis populus amen
Deuteronomium 22:30, Deuteronomium 22:30, Leviticus 18:8, Leviticus 18:8, Leviticus 20:11
21maledictus qui dormit cum omni iumento et dicet omnis populus amen
Leviticus 18:23, Leviticus 18:23, Leviticus 20:15, Exodus 22:19, Leviticus 20:15
22maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suae et dicet omnis populus amen
Leviticus 20:17, Leviticus 18:9, Leviticus 20:17, Leviticus 18:9, Ezechiel 22:11
23maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen
Leviticus 20:14, Leviticus 20:14, Leviticus 18:17, Leviticus 18:17
24maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen
Numeri 35:31, Numeri 35:31, Leviticus 24:17, Leviticus 24:17, II Samuel 11:15
25maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen
Exodus 23:7, Exodus 23:8, Deuteronomium 10:17, Psalmi 15:5, Exodus 23:7
26maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen
Ad Galatas 3:10, Ad Galatas 3:10, Deuteronomium 28:15, Deuteronomium 28:68, Deuteronomium 28:15

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 27
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward