1non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuostylusExodus 23:4, Exodus 23:5, Exodus 23:4, Exodus 23:5, Proverbia 24:112etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiatstylusI Ad Thessalonicenses 4:6, Matthaeus 7:12, I Ad Thessalonicenses 4:6, Matthaeus 7:123similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienamstylus4si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eostylusI Ad Thessalonicenses 5:14, Ad Galatas 6:1, Ad Galatas 6:2, Ad Romanos 15:1, Matthaeus 5:445non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haecstylusI Ad Corinthios 11:4, I Ad Corinthios 11:15, I Ad Corinthios 11:4, I Ad Corinthios 11:15, Deuteronomium 18:126si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiisstylusLeviticus 22:28, Leviticus 22:28, Proverbia 12:10, Proverbia 12:10, Lucas 12:67sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas temporestylusDeuteronomium 4:40, Deuteronomium 4:40, Proverbia 22:4, Proverbia 22:48cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruentestylusIsaias 22:1, Exodus 21:28, Exodus 21:36, II Samuel 11:2, Ieremias 19:139non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificenturstylusLeviticus 19:19, Leviticus 19:19, II Ad Corinthios 11:3, II Ad Corinthios 11:3, Matthaeus 9:1610non arabis in bove simul et asinostylusII Ad Corinthios 6:14, II Ad Corinthios 6:16, II Ad Corinthios 6:14, II Ad Corinthios 6:1611non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum eststylusLeviticus 19:19, Leviticus 19:1912funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operierisstylusMatthaeus 23:5, Matthaeus 23:5, Numeri 15:37, Numeri 15:41, Numeri 15:3713si duxerit vir uxorem et postea eam odio habueritstylusGenesis 29:21, Genesis 29:21, Deuteronomium 24:1, Ad Ephesios 5:28, Ad Ephesios 5:2914quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginemstylusProverbia 18:8, Deuteronomium 22:19, Exodus 20:16, Exodus 23:1, Proverbia 18:2115tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta suntstylus16et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia oditstylus17inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatisstylus18adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illumstylusExodus 18:21, Exodus 18:2119condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suaestylusMatthaeus 19:8, Matthaeus 19:9, Deuteronomium 22:29, Matthaeus 19:8, Matthaeus 19:920quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitasstylus21eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tuistylusGenesis 34:7, Deuteronomium 13:5, Genesis 34:7, Deuteronomium 13:5, Iudicum 20:622si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de IsrahelstylusLeviticus 20:10, Leviticus 20:10, Ioannes 8:4, Ioannes 8:5, Ad Hebraeos 13:423si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illastylusMatthaeus 1:18, Matthaeus 1:19, Matthaeus 1:18, Matthaeus 1:19, Deuteronomium 20:724educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tuistylusI Ad Corinthios 5:13, Deuteronomium 21:14, Deuteronomium 22:21, Deuteronomium 22:22, I Ad Corinthios 5:1325sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solusstylusII Samuel 13:14, II Samuel 13:1426puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa eststylusDeuteronomium 21:22, Deuteronomium 21:2227sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eamstylusI Ad Corinthios 13:7, I Ad Corinthios 13:728si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium veneritstylusExodus 22:16, Exodus 22:17, Exodus 22:16, Exodus 22:1729dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suaestylusDeuteronomium 22:19, Deuteronomium 22:24, Deuteronomium 21:14, Deuteronomium 22:19, Deuteronomium 22:2430non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eiusstylusDeuteronomium 27:20, Deuteronomium 27:20, Leviticus 18:8, Leviticus 18:8, I Ad Corinthios 5:1