Deuteronomium 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Deuteronomium 22
1non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
2etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
3similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
4si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
5non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
6si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
7sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
8cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
9non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
10non arabis in bove simul et asino
11non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
12funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
13si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
14quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
15tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
16et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
17inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
18adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
19condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
20quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
21eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
22si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
23si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
24educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
25sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
26puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
27sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
28si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
29dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
30non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius
Deuteronomium 22
1Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis : sed reduces fratri tuo,
2etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.
3Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
4Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
5Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
6Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
7sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
8Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
9Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
10Non arabis in bove simul et asino.
11Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
12Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
13Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
14quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
15tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
16et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
17imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
18apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
19condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.
20Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
21ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
22Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.
23Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
24educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
25Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
26puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
27Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
28Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
29dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.
30Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Deuteronomium 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Deuteronomium 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Deuteronomium 22:16
"et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit"
"et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,"





