Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 21

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 21

1quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
Isaias 26:21, Isaias 26:21, Psalmi 5:6, Psalmi 9:12, Actus Apostolorum 28:4
2egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Ad Romanos 13:3, Ad Romanos 13:4, Deuteronomium 16:18, Deuteronomium 16:19, Ad Romanos 13:3
3et quam viciniorem ceteris esse perspexerint seniores civitatis eius tollent vitulam de armento quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
Numeri 19:2, Numeri 19:2, Matthaeus 11:28, Matthaeus 11:30, Ad Philippenses 2:8
4et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae
I Petri 3:18, I Petri 2:21, I Petri 2:24, I Petri 3:18, I Petri 2:21
5accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
I Paralipomenon 23:13, I Paralipomenon 23:13, Deuteronomium 10:8, Malachias 2:7, Deuteronomium 10:8
6et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est
Psalmi 26:6, Psalmi 73:13, Psalmi 26:6, Psalmi 73:13, Psalmi 51:14
7et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem nec oculi viderunt
Iob 21:31, Iob 21:34, Numeri 5:19, Numeri 5:28, II Samuel 16:8
8propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis
Ionas 1:14, Ionas 1:14, Numeri 35:33, Numeri 35:34, II Regum 24:4
9tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus
Deuteronomium 19:12, Deuteronomium 19:13, II Regum 10:30, II Regum 10:31, Deuteronomium 13:18
10si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
Deuteronomium 20:10, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:10, Deuteronomium 20:16, Iosue 21:44
11et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
Proverbia 6:25, Genesis 34:8, Proverbia 31:30, Genesis 34:3, Genesis 12:14
12introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues
Leviticus 14:9, Numeri 6:9, Ad Ephesios 4:22, I Ad Corinthios 11:6, Leviticus 14:9
13et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
Lucas 14:26, Lucas 14:27, Psalmi 45:10, Psalmi 45:11, Lucas 14:26
14sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
Deuteronomium 22:29, Deuteronomium 22:29, Genesis 34:2, Genesis 34:2, Deuteronomium 22:24
15si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
Genesis 29:33, Genesis 29:33, Genesis 29:20, Genesis 29:20, Genesis 29:30
16volueritque substantiam inter filios suos dividere non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae
I Paralipomenon 26:10, I Paralipomenon 26:10, I Paralipomenon 5:2, I Paralipomenon 5:2, II Paralipomenon 21:3
17sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia iste est enim principium liberorum eius et huic debentur primogenita
Genesis 49:3, Genesis 49:3, Genesis 25:31, Genesis 25:34, Genesis 25:31
18si genuerit homo filium contumacem et protervum qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit
Exodus 20:12, Leviticus 19:3, Exodus 20:12, Leviticus 19:3, Amos 4:11
19adprehendent eum et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii
Zacharias 13:3, Deuteronomium 25:7, Deuteronomium 21:2, Deuteronomium 16:18, Zacharias 13:3
20dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est monita nostra audire contemnit comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis
Proverbia 20:1, Proverbia 20:1, Proverbia 23:19, Proverbia 23:21, Proverbia 23:29
21lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur ut auferatis malum de medio vestri et universus Israhel audiens pertimescat
Deuteronomium 19:19, Deuteronomium 19:20, Deuteronomium 19:19, Deuteronomium 19:20, Leviticus 24:16
22quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
Ioannes 19:31, Ioannes 19:38, Actus Apostolorum 26:31, Ioannes 19:31, Ioannes 19:38
23non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem
Ad Galatas 3:13, Ad Galatas 3:13, Ioannes 19:31, Ioannes 19:31, II Ad Corinthios 5:21

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 21
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward