1profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo temporestylusNumeri 21:4, Numeri 21:4, Numeri 14:25, Deuteronomium 1:40, Numeri 14:252dixitque Dominus ad mestylus3sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonemstylusDeuteronomium 1:6, Deuteronomium 1:6, Deuteronomium 2:14, Deuteronomium 2:14, Deuteronomium 2:74et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vosstylusNumeri 20:14, Numeri 20:21, Numeri 20:14, Numeri 20:21, Exodus 15:155videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem SeirstylusIosue 24:4, Iosue 24:4, Genesis 36:8, Genesis 36:8, Actus Apostolorum 7:56cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetisstylusAd Romanos 12:17, Numeri 20:19, Deuteronomium 2:28, Deuteronomium 2:29, Matthaeus 7:127Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuitstylusNehemias 9:21, Lucas 22:35, Nehemias 9:21, Lucas 22:35, Deuteronomium 8:28cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum MoabstylusI Regum 9:26, I Regum 9:26, II Regum 16:6, Iudicum 11:18, II Regum 16:69dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionemstylusGenesis 19:36, Genesis 19:37, Genesis 19:36, Genesis 19:37, Numeri 21:1510Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpestylusGenesis 14:5, Genesis 14:5, Deuteronomium 2:11, Numeri 13:22, Deuteronomium 2:1111quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos EmimstylusDeuteronomium 9:2, Numeri 13:28, Deuteronomium 1:28, Numeri 13:33, Genesis 14:512in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei DominusstylusDeuteronomium 2:22, Deuteronomium 2:22, Genesis 14:6, Genesis 14:6, Deuteronomium 2:3213surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eumstylusNumeri 21:12, Numeri 21:12, Numeri 13:23, Numeri 13:2314tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat DominusstylusNumeri 26:64, Numeri 26:65, Numeri 14:28, Numeri 14:35, Numeri 26:6415cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum mediostylusPsalmi 106:26, Psalmi 106:26, Psalmi 90:7, Psalmi 90:9, Isaias 66:1416postquam autem universi ceciderunt pugnatoresstylus17locutus est Dominus ad me dicensstylus18tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine ArstylusNumeri 21:23, Numeri 21:23, Isaias 15:1, Numeri 21:15, Isaias 15:119et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionemstylusDeuteronomium 2:9, Deuteronomium 2:9, Iudicum 11:13, Iudicum 11:27, Iudicum 11:1320terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant ZomzommimstylusGenesis 14:5, Genesis 14:521populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eisstylusDeuteronomium 1:28, Deuteronomium 2:22, Ieremias 27:7, Ieremias 27:8, Iudicum 11:2422sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesensstylusGenesis 36:8, Genesis 36:8, Genesis 36:20, Genesis 36:30, Deuteronomium 2:1223Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illisstylusGenesis 10:14, Iosue 13:3, Genesis 10:14, Iosue 13:3, Amos 9:724surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proeliumstylusIudicum 11:18, Iudicum 11:21, Iudicum 11:18, Iudicum 11:21, Deuteronomium 2:3625hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneanturstylusDeuteronomium 11:25, Deuteronomium 11:25, Exodus 15:14, Exodus 15:16, Exodus 15:1426misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicensstylusLucas 10:10, Lucas 10:12, Iosue 13:18, Lucas 10:5, Lucas 10:627transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistramstylusIudicum 11:19, Iudicum 11:19, Numeri 21:21, Numeri 21:23, Deuteronomium 2:628alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitumstylusNumeri 20:19, Numeri 20:1929sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobisstylusNumeri 20:18, Iudicum 11:17, Iudicum 11:18, Deuteronomium 23:3, Deuteronomium 23:430noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc videsstylusNumeri 21:23, Numeri 21:23, Exodus 4:21, Exodus 4:21, Iosue 11:1931dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eamstylusDeuteronomium 1:8, Deuteronomium 1:8, Deuteronomium 2:24, Deuteronomium 2:2432egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in IesastylusNumeri 21:23, Numeri 21:30, Numeri 21:23, Numeri 21:30, Psalmi 136:1933et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suostylusDeuteronomium 7:2, Deuteronomium 7:2, Iosue 21:44, Iosue 21:44, Iudicum 7:234cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquamstylusDeuteronomium 7:2, I Samuel 15:3, Deuteronomium 7:2, I Samuel 15:3, Deuteronomium 3:635absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimusstylusNumeri 31:9, Numeri 31:11, Deuteronomium 20:14, Iosue 8:27, Numeri 31:936ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobisstylusIosue 13:9, Iosue 13:9, Deuteronomium 3:12, Deuteronomium 4:48, Deuteronomium 3:1237absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus nosterstylusGenesis 32:22, Deuteronomium 3:16, Numeri 21:24, Genesis 32:22, Deuteronomium 3:16