1itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in EdraistylusDeuteronomium 1:4, Numeri 21:33, Numeri 21:35, Deuteronomium 29:7, Deuteronomium 1:42dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in EsebonstylusApocalypsis 2:10, Numeri 21:23, Numeri 21:25, II Paralipomenon 20:17, Apocalypsis 2:103tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionemstylusNumeri 21:35, Numeri 21:35, Deuteronomium 2:33, Deuteronomium 2:34, Iosue 13:304vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in BasanstylusI Regum 4:13, I Regum 4:13, Iosue 12:4, Iosue 13:30, Iosue 13:315cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quae non habebant murosstylusAd Hebraeos 11:30, Deuteronomium 1:28, Numeri 13:28, Ad Hebraeos 11:30, Deuteronomium 1:286et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulosstylusDeuteronomium 2:34, Deuteronomium 2:34, Psalmi 135:10, Psalmi 135:12, Deuteronomium 2:247iumenta autem et spolia urbium diripuimusstylusDeuteronomium 2:35, Deuteronomium 2:35, Iosue 8:27, Iosue 11:11, Iosue 11:148tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem HermonstylusIosue 13:9, Iosue 13:12, Iosue 12:2, Iosue 12:6, Iosue 13:99quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei SanirstylusPsalmi 29:6, I Paralipomenon 5:23, Psalmi 29:6, I Paralipomenon 5:23, Psalmi 133:310omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in BasanstylusIosue 13:31, Iosue 13:11, Iosue 13:12, Numeri 21:33, Iosue 12:411solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manusstylusGenesis 14:5, Genesis 14:5, Ieremias 49:2, II Samuel 12:26, Ieremias 49:212terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et GadstylusDeuteronomium 2:36, Deuteronomium 2:36, Numeri 32:32, Numeri 32:38, Numeri 32:3213reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantumstylusNumeri 32:39, Numeri 32:42, Numeri 32:39, Numeri 32:42, I Paralipomenon 5:2314Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diemstylusNumeri 32:41, Numeri 32:41, II Samuel 13:37, II Samuel 10:6, II Samuel 3:315Machir quoque dedi GalaadstylusNumeri 32:39, Numeri 32:40, Numeri 32:39, Numeri 32:40, Genesis 50:2316et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum AmmonstylusNumeri 21:24, Numeri 21:24, II Samuel 24:5, Deuteronomium 2:37, II Samuel 24:517et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientemstylusIosue 12:3, Iosue 12:3, Genesis 14:3, Genesis 14:3, Iosue 3:1618praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robustistylusNumeri 32:20, Numeri 32:24, Numeri 32:20, Numeri 32:24, Iosue 4:1219absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobisstylus20donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobisstylusIosue 22:4, Iosue 22:4, Iosue 22:8, Iosue 22:821Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus esstylusII Ad Timotheum 4:17, II Ad Timotheum 4:18, II Ad Corinthios 1:10, Iosue 10:25, Numeri 27:1822ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobisstylusDeuteronomium 20:4, Exodus 14:14, Deuteronomium 20:4, Exodus 14:14, Deuteronomium 1:3023precatusque sum Dominum in tempore illo dicensstylusII Ad Corinthios 12:8, II Ad Corinthios 12:9, II Ad Corinthios 12:8, II Ad Corinthios 12:924Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuaestylusExodus 15:11, Exodus 15:11, Psalmi 71:19, Deuteronomium 11:2, Psalmi 71:1925transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et LibanumstylusDeuteronomium 4:21, Deuteronomium 4:22, Deuteronomium 4:21, Deuteronomium 4:22, Ezechiel 20:626iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad mestylusDeuteronomium 1:37, Deuteronomium 1:37, Deuteronomium 31:2, Deuteronomium 31:2, I Paralipomenon 28:227ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Iordanem istumstylusNumeri 27:12, Numeri 27:12, Genesis 13:14, Genesis 13:15, Deuteronomium 34:128praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram quam visurus esstylusDeuteronomium 31:3, Deuteronomium 31:3, Deuteronomium 31:23, Deuteronomium 31:7, Deuteronomium 1:3829mansimusque in valle contra fanum PhogorstylusDeuteronomium 34:6, Deuteronomium 4:46, Deuteronomium 34:6, Deuteronomium 4:46, Numeri 25:3