Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 11

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 11

1ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
Deuteronomium 6:5, Deuteronomium 6:5, Lucas 1:74, Lucas 1:75, Deuteronomium 10:12
2cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et robustam manum extentumque brachium
Proverbia 22:19, Deuteronomium 8:19, Actus Apostolorum 26:22, Deuteronomium 7:19, Deuteronomium 9:26
3signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius
Deuteronomium 7:19, Deuteronomium 7:19, Psalmi 105:27, Psalmi 105:45, Psalmi 78:12
4omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
Psalmi 106:11, Exodus 14:23, Exodus 14:31, Exodus 15:9, Exodus 15:10
5vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum
Psalmi 105:39, Psalmi 105:41, Psalmi 77:20, Psalmi 106:12, Psalmi 106:48
6et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
Numeri 26:9, Numeri 26:10, Numeri 26:9, Numeri 26:10, Psalmi 106:17
7oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
Psalmi 145:4, Psalmi 145:6, Psalmi 106:2, Psalmi 150:2, Deuteronomium 7:19
8ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini
Iosue 1:6, Iosue 1:7, Iosue 1:6, Iosue 1:7, Ad Ephesios 6:10
9multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem
Exodus 3:8, Exodus 3:8, Deuteronomium 4:40, Deuteronomium 4:40, Deuteronomium 6:2
10terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae
Zacharias 14:18, Zacharias 14:18
11sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
Ad Hebraeos 6:7, Ad Hebraeos 6:7, Deuteronomium 8:7, Deuteronomium 8:9, Deuteronomium 8:7
12quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius
I Regum 9:3, Ieremias 24:6, I Regum 9:3, Ieremias 24:6, Psalmi 33:18
13si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra
Deuteronomium 10:12, Deuteronomium 4:29, Deuteronomium 10:12, Deuteronomium 4:29, Deuteronomium 6:5
14dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum
Iacobi 5:7, Iacobi 5:7, Leviticus 26:4, Leviticus 26:4, Deuteronomium 28:12
15faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis ac saturemini
Deuteronomium 6:11, Deuteronomium 6:11, Psalmi 104:14, Psalmi 104:14, Ioel 2:19
16cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
Iob 31:27, Ad Hebraeos 3:12, Ad Hebraeos 2:1, Iob 31:27, Ad Hebraeos 3:12
17iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis
I Regum 8:35, I Regum 8:35, Deuteronomium 4:26, II Paralipomenon 6:26, Amos 4:7
18ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate
Deuteronomium 6:6, Deuteronomium 6:9, Ad Colossenses 3:16, Deuteronomium 6:6, Deuteronomium 6:9
19docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
Deuteronomium 6:7, Deuteronomium 6:7, Psalmi 34:11, Deuteronomium 4:9, Deuteronomium 4:10
20scribes ea super postes et ianuas domus tuae
Deuteronomium 6:9, Deuteronomium 6:9
21ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae
Proverbia 4:10, Proverbia 4:10, Proverbia 3:2, Proverbia 3:2, Psalmi 72:5
22si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei
Deuteronomium 11:13, Deuteronomium 6:17, Deuteronomium 11:13, Deuteronomium 6:17, Deuteronomium 10:20
23disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
Deuteronomium 4:38, Deuteronomium 4:38, Deuteronomium 9:1, Deuteronomium 9:1, Exodus 23:27
24omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare occidentale erunt termini vestri
Iosue 14:9, Iosue 14:9, Genesis 15:18, Genesis 15:21, Exodus 23:31
25nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis
Exodus 23:27, Deuteronomium 7:24, Iosue 1:5, Exodus 23:27, Deuteronomium 7:24
26en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem
Deuteronomium 30:1, Deuteronomium 30:15, Deuteronomium 30:20, Deuteronomium 30:1, Deuteronomium 30:15
27benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis
Isaias 1:19, Isaias 1:19, Deuteronomium 28:1, Deuteronomium 28:14, Deuteronomium 28:1
28maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
Deuteronomium 28:15, Deuteronomium 28:68, Deuteronomium 28:15, Deuteronomium 28:68, Ad Romanos 2:8
29cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal
Deuteronomium 27:12, Deuteronomium 27:26, Iosue 8:30, Iosue 8:35, Deuteronomium 27:12
30qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
Genesis 12:6, Genesis 12:6, Iudicum 7:1, Iudicum 7:1, Iosue 4:19
31vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam
Iosue 1:11, Iosue 1:11, Deuteronomium 9:1, Deuteronomium 9:1, Iosue 3:13
32videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro
Deuteronomium 12:32, Matthaeus 28:20, Deuteronomium 12:32, Matthaeus 28:20, Matthaeus 7:21

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 11
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward