I Machabaeorum 5 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate
I Machabaeorum 5
1Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde :
2et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
3Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
4Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
5Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
6Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
7et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
8et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.
9Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
10Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
11et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
12Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
13Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
14Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba hæc :
15dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
16Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
17Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
18Et reliquit Josephum filium Zachariæ, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judæa ad custodiam :
19et præcepit illis, dicens : Præestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
20Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam : Judæ autem octo millia in Galaaditim.
21Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus : et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
22Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,
23et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna.
24Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
25Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
26et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ.
27Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
28Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
29Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
30Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
31Et vidit Judas quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :
32et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.
33Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
34Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
35Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.
36Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
37Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
38Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :
39et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.
40Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;
41si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
42Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in prælium.
43Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
44Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judæ.
45Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
46Et venerunt usque Ephron : et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
47Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,
48dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
49Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
50et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
51et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
52Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
53Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
54et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
55Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
56audivit Josephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
57et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
58Et præcepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
59Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
60Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
61quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
62Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
63Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
64Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
65Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
66Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
67In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
68Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
I Machabaeorum 5
1et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
2et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
3et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
4et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
5et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
6et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
7et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
8et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
9et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
10et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
11et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
12nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
13et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
14et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
15dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
16ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
17dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
18et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
19et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
20et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
21et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
22Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
23et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
24et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
25et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
26et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae
27sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
28et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
29et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
30et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
31et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
32et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
33et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
34et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
35et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
36inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
37post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
38et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
39et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
40et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
41si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
42ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
43et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
44et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
45et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
46et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
47et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
48dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
49et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
50et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
51et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
52et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
53et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
54et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
55et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
56audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
57et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
58et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
59et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
60et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
61quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
62ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
63et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
64et convenerunt ad eos fausta adclamantes
65et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
66et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
67in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
68et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda
Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in I Machabaeorum 5
Clementine Vulgate (VulgClementine)
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vulgate
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Vides comparationem lateris ad latus I Machabaeorum 5 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Machabaeorum 5:16
"Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis."
"ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis"





