Proverbia 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 3
1fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
2longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
3misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
4et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
5habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
6in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
7ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
8sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
9honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
10et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
11disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
12quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
13beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
14melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
15pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
16longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
17viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
18lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
19Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
20sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
21fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
22et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
23tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
24si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
25ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
26Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
27noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
28ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
29ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
30ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
31ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
32quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
33egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
34inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
35gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
Proverbia 3
1Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :
2longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
3Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
4et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
6In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
8sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
10et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
12quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.
20Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
28Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
32quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
34Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 3:16
"longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria"
"Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria."





