Apocalypsis 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Apocalypsis 1
1apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni
2qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
3beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est
4Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
5et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo
6et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen
7ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen
8ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
9ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
10fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
12et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea
13et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
14caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis
15et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum
16et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
17et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus
18et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni
19scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
20sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt
Apocalypsis 1
1Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
2qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.
3Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
4Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :
5et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
6et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
7Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam : amen.
8Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
9Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :
10fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,
11dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
12Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
13et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :
14caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
15et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
16et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
17Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
18et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
19Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
20Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Apocalypsis 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Apocalypsis 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Apocalypsis 1:16
"et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua"
"et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua."





