Ioannes 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 3
1erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
2hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
3respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
5respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
6quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
7non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
9respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
10respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
11amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
12si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
13et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
14et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
15ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
16sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
17non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
18qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
20omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
21qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
22post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
23erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
24nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
26et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
27respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
28ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
29qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
30illum oportet crescere me autem minui
31qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
32et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
33qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
36qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Ioannes 3
1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.
2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
3Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
4Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?
5Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
6Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
7Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
9Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?
10Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?
11Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
12Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?
13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.
14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
19Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.
24Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.
26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
27Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
29Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30Illum oportet crescere, me autem minui.
31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
33Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
36Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 3:16
"sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam"
"Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam."





