Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

I Machabaeorum 6 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate

chevron_leftchevron_right

I Machabaeorum 6

1Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,

2templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.

3Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :

4et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.

5Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :

6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :

7et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.

8Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.

9Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

10Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :

11et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !

12Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.

13Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.

14Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :

15et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

16Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

17Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.

18Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.

19Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

20Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

21Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,

22et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?

23Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :

24et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.

25Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :

26et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :

27et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.

28Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :

29sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.

30Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.

31Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.

32Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.

33Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt :

34et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium :

35et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.

36Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.

37Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ.

38Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.

39Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.

40Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.

41Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.

42Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.

43Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :

44et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.

45Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

46Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

47Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.

48Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.

49Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.

50Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

51Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.

52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.

53Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.

54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

56reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :

57festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.

58Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.

60Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

61Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.

62Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.

63Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

I Machabaeorum 6

1et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

2templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

3et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

4et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

5et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

7et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

8et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

9et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

10et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

11et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

12nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

13cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

14et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

15et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

16et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

17et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

18et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

19et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

20et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

21et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

22et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

23nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

24et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

25et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

26et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

27et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

28et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

29sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

30et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

31et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

32et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

33et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

34et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

35et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

36hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

37sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

38et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

39et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

40et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

41et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

42et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

43et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

44et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

45et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

46et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

47et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

48castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

49et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

50et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

51et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

52fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

53escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

54et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

55et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

56et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

57festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

58nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

60et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

61et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

62et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

63et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

I Machabaeorum 6

1Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,

2templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.

3Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :

4et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.

5Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :

6et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :

7et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.

8Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.

9Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

10Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :

11et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !

12Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.

13Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.

14Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :

15et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

16Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

17Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.

18Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.

19Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

20Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

21Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,

22et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?

23Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :

24et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.

25Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :

26et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :

27et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.

28Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :

29sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.

30Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.

31Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.

32Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.

33Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt :

34et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium :

35et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.

36Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.

37Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ.

38Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.

39Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.

40Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.

41Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.

42Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.

43Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :

44et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.

45Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

46Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

47Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.

48Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.

49Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.

50Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

51Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.

52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.

53Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.

54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

56reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :

57festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.

58Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.

60Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

61Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.

62Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.

63Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

I Machabaeorum 6:1
VulgClementine

Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,

Vulgate

et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro

2
VulgClementine

templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.

Vulgate

templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia

3
VulgClementine

Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :

Vulgate

et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate

4
VulgClementine

et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.

Vulgate

et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam

5
VulgClementine

Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :

Vulgate

et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda

6
VulgClementine

et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :

Vulgate

et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt

7
VulgClementine

et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.

Vulgate

et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam

8
VulgClementine

Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.

Vulgate

et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat

9
VulgClementine

Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.

Vulgate

et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori

10
VulgClementine

Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :

Vulgate

et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine

11
VulgClementine

et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !

Vulgate

et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea

12
VulgClementine

Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.

Vulgate

nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa

13
VulgClementine

Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.

Vulgate

cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena

14
VulgClementine

Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :

Vulgate

et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum

15
VulgClementine

et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.

Vulgate

et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret

16
VulgClementine

Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

Vulgate

et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono

17
VulgClementine

Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.

Vulgate

et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator

18
VulgClementine

Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.

Vulgate

et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium

19
VulgClementine

Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.

Vulgate

et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos

20
VulgClementine

Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.

Vulgate

et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas

21
VulgClementine

Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,

Vulgate

et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel

22
VulgClementine

et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?

Vulgate

et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros

23
VulgClementine

Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :

Vulgate

nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius

24
VulgClementine

et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.

Vulgate

et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur

25
VulgClementine

Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :

Vulgate

et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros

26
VulgClementine

et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :

Vulgate

et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt

27
VulgClementine

et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.

Vulgate

et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos

28
VulgClementine

Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :

Vulgate

et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant

29
VulgClementine

sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.

Vulgate

sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius

30
VulgClementine

Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.

Vulgate

et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium

31
VulgClementine

Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.

Vulgate

et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter

32
VulgClementine

Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.

Vulgate

et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis

33
VulgClementine

Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt :

Vulgate

et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt

34
VulgClementine

et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium :

Vulgate

et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium

35
VulgClementine

et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.

Vulgate

et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant

36
VulgClementine

Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.

Vulgate

hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea

37
VulgClementine

Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ.

Vulgate

sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae

38
VulgClementine

Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.

Vulgate

et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius

39
VulgClementine

Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.

Vulgate

et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis

40
VulgClementine

Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.

Vulgate

et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate

41
VulgClementine

Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.

Vulgate

et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis

42
VulgClementine

Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.

Vulgate

et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri

43
VulgClementine

Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :

Vulgate

et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex

44
VulgClementine

et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.

Vulgate

et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum

45
VulgClementine

Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.

Vulgate

et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc

46
VulgClementine

Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.

Vulgate

et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic

47
VulgClementine

Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.

Vulgate

et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis

48
VulgClementine

Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.

Vulgate

castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion

49
VulgClementine

Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.

Vulgate

et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae

50
VulgClementine

Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.

Vulgate

et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam

51
VulgClementine

Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.

Vulgate

et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula

52
VulgClementine

Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.

Vulgate

fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos

53
VulgClementine

Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.

Vulgate

escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant

54
VulgClementine

Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.

Vulgate

et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum

55
VulgClementine

Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,

Vulgate

et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret

56
VulgClementine

reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :

Vulgate

et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia

57
VulgClementine

festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.

Vulgate

festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno

58
VulgClementine

Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :

Vulgate

nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum

59
VulgClementine

et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.

Vulgate

et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec

60
VulgClementine

Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.

Vulgate

et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam

61
VulgClementine

Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.

Vulgate

et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione

62
VulgClementine

Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.

Vulgate

et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro

63
VulgClementine

Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.

Vulgate

et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in I Machabaeorum 6

Clementine Vulgate (VulgClementine)

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vulgate

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Vides comparationem lateris ad latus I Machabaeorum 6 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: I Machabaeorum 6:16

VulgClementine

"Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono."

Vulgate

"et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono"

trending_upPopular Comparisons

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Genesis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ioannes 3

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ad Romanos 8

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Apocalypsis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Proverbia 3

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward