Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Daniel 13 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate

chevron_leftchevron_right

Daniel 13

1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :

2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.

10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.

14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :

16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

19Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

20Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

21Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

37Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

38Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :

40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

44Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

46et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

47Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?

48Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?

49revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

50Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

51Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :

53judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.

54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

55Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

56Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :

57sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.

58Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.

59Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

60Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

Daniel 13

1Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim

2Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum

3parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi

4Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium

5Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum

6Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia

7Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui

8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius

9et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum

10Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum

11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea

12et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum

13Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se

14Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam

15Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat

16et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam

17Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver

18Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos

19Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt

20Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum

21quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te

22Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras

23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini

24Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam

25Et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit

26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset

27Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina

28Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam

29Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt

30Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis

31Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie

32At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius

33Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam

34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius

35Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino

36Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas

37Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea

38Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri

39Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit

40hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus

41Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem

42Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant

43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me

44Exaudivit autem Dominus vocem eius

45Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel

46Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius

47Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es

48Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel

49Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam

50Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis

51Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos

52Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius

53iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies

54Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino

55Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium

56Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum

57sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram

58Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino

59Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos

60Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se

61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum

62ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa

63Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis

64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps

65Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius

Daniel 13

1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :

2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.

10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.

14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :

16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

19Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

20Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

21Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

37Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

38Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :

40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

44Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

46et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

47Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?

48Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?

49revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

50Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

51Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :

53judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.

54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

55Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

56Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :

57sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.

58Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.

59Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

60Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

Daniel 13:1
VulgClementine

Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :

Vulgate

Et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim

2
VulgClementine

et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :

Vulgate

Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum

3
VulgClementine

parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.

Vulgate

parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi

4
VulgClementine

Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.

Vulgate

Erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium

5
VulgClementine

Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

Vulgate

Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum

6
VulgClementine

Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

Vulgate

Isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia

7
VulgClementine

Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.

Vulgate

Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui

8
VulgClementine

Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

Vulgate

Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius

9
VulgClementine

et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.

Vulgate

et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum

10
VulgClementine

Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

Vulgate

Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum

11
VulgClementine

erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.

Vulgate

erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea

12
VulgClementine

Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :

Vulgate

et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum

13
VulgClementine

Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.

Vulgate

Eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se

14
VulgClementine

Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.

Vulgate

Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam

15
VulgClementine

Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :

Vulgate

Factum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat

16
VulgClementine

et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.

Vulgate

et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam

17
VulgClementine

Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.

Vulgate

Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver

18
VulgClementine

Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.

Vulgate

Et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos

19
VulgClementine

Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :

Vulgate

Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt

20
VulgClementine

Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

Vulgate

Ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum

21
VulgClementine

Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.

Vulgate

quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te

22
VulgClementine

Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.

Vulgate

Ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras

23
VulgClementine

Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.

Vulgate

Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini

24
VulgClementine

Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.

Vulgate

Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam

25
VulgClementine

Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

Vulgate

Et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit

26
VulgClementine

Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.

Vulgate

Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset

27
VulgClementine

Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

Vulgate

Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina

28
VulgClementine

Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.

Vulgate

Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam

29
VulgClementine

Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

Vulgate

Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt

30
VulgClementine

Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

Vulgate

Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis

31
VulgClementine

Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.

Vulgate

Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie

32
VulgClementine

At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.

Vulgate

At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius

33
VulgClementine

Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.

Vulgate

Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam

34
VulgClementine

Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.

Vulgate

Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius

35
VulgClementine

Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

Vulgate

Quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino

36
VulgClementine

Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.

Vulgate

Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas

37
VulgClementine

Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.

Vulgate

Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea

38
VulgClementine

Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.

Vulgate

Porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri

39
VulgClementine

Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :

Vulgate

Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit

40
VulgClementine

hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

Vulgate

hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus

41
VulgClementine

Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.

Vulgate

Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem

42
VulgClementine

Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,

Vulgate

Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant

43
VulgClementine

tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.

Vulgate

tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me

44
VulgClementine

Exaudivit autem Dominus vocem ejus.

Vulgate

Exaudivit autem Dominus vocem eius

45
VulgClementine

Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

Vulgate

Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel

46
VulgClementine

et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.

Vulgate

Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius

47
VulgClementine

Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?

Vulgate

Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es

48
VulgClementine

Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?

Vulgate

Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel

49
VulgClementine

revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

Vulgate

Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam

50
VulgClementine

Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

Vulgate

Reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis

51
VulgClementine

Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.

Vulgate

Et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos

52
VulgClementine

Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :

Vulgate

Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius

53
VulgClementine

judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.

Vulgate

iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies

54
VulgClementine

Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.

Vulgate

Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino

55
VulgClementine

Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

Vulgate

Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium

56
VulgClementine

Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :

Vulgate

Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum

57
VulgClementine

sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.

Vulgate

sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram

58
VulgClementine

Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.

Vulgate

Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino

59
VulgClementine

Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

Vulgate

Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos

60
VulgClementine

Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

Vulgate

Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se

61
VulgClementine

Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

Vulgate

Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum

62
VulgClementine

ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

Vulgate

ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa

63
VulgClementine

Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

Vulgate

Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis

64
VulgClementine

Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

Vulgate

Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps

65
VulgClementine

Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

Vulgate

Et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius

Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in Daniel 13

Clementine Vulgate (VulgClementine)

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vulgate

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Vides comparationem lateris ad latus Daniel 13 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Daniel 13:16

VulgClementine

"et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam."

Vulgate

"et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam"

trending_upPopular Comparisons

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Genesis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ioannes 3

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ad Romanos 8

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Apocalypsis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Proverbia 3

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward