Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Daniel 14 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate

chevron_leftchevron_right

Daniel 14

1Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.

2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.

3Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?

4Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

5Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

6Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

7Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.

8Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.

9Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

10Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :

11et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

12Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

13Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.

14Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.

15Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

16Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.

17Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

18Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.

19Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

20Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

21Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.

22Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

23Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.

24Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.

25Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.

26Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.

27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

31Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

32Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.

33Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

34Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

35Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

36Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.

37Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.

38Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

39Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

40Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

41Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

42Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Daniel 14

1Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius

2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex

3Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum Dixitque ei rex Quare non adoras Bel

4Qui respondens ait ei Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis

5Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus An non vides quanta comedat et bibat quotidie

6Et ait Daniel arridens Ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando

7Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has moriemini

8Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Daniel quia blasphemavit in Bel Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum

9Erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis Et venit rex cum Daniele in templum Bel

10Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa annulo tuo

11et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur vel Daniel qui mentitus est adversum nos

12Contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea

13Factum est igitur postquam egressi sunt illi rex posuit cibos ante Bel praecepit Daniel pueris suis et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt

14Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt

15Surrexit autem rex primo diluculo et Daniel cum eo

16Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex

17Statimque cum aperuisset ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna Magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam

18Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sint haec

19Et dixit rex Video vestigia virorum et mulierum et infantium Et iratus est rex

20Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam

21Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum et templum eius

22Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii

23Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum

24Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens

25Tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste Et ait rex Do tibi

26Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco Et dixit Ecce quem colebatis

27Quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit

28Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam

29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem

30Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex

31Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem

32Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus

33Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum

34Et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio

35Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui

36Et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus

37Et ait Daniel Recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te

38Surgensque Daniel comedit Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo

39Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum

40Et exclamavit voce magna rex dicens Magnus es Domine Deus Danielis Et extraxit eum de lacu leonum

41Porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo

42Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum

Daniel 14

1Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.

2Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.

3Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?

4Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

5Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

6Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

7Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.

8Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.

9Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

10Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :

11et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

12Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

13Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.

14Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.

15Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

16Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.

17Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

18Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.

19Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

20Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

21Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.

22Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

23Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.

24Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.

25Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.

26Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.

27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

31Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

32Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.

33Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

34Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

35Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

36Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.

37Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.

38Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

39Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

40Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

41Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

42Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Daniel 14:1
VulgClementine

Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.

Vulgate

Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius

2
VulgClementine

Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex.

Vulgate

Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves quadraginta vinique amphorae sex

3
VulgClementine

Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?

Vulgate

Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum porro Daniel adorabat Deum suum Dixitque ei rex Quare non adoras Bel

4
VulgClementine

Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

Vulgate

Qui respondens ait ei Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis

5
VulgClementine

Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

Vulgate

Et dixit rex ad eum Non videtur tibi esse Bel vivens Deus An non vides quanta comedat et bibat quotidie

6
VulgClementine

Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.

Vulgate

Et ait Daniel arridens Ne erres rex iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus neque comedit aliquando

7
VulgClementine

Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.

Vulgate

Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has moriemini

8
VulgClementine

Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.

Vulgate

Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec morietur Daniel quia blasphemavit in Bel Et dixit Daniel regi Fiat iuxta verbum tuum

9
VulgClementine

Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

Vulgate

Erant autem sacerdotes Bel septuaginta exceptis uxoribus et parvulis et filiis Et venit rex cum Daniele in templum Bel

10
VulgClementine

Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :

Vulgate

Et dixerunt sacerdotes Bel Ecce nos egredimur foras et tu rex pone escas et vinum misce et claude ostium et signa annulo tuo

11
VulgClementine

et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

Vulgate

et cum ingressus fueris mane nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur vel Daniel qui mentitus est adversum nos

12
VulgClementine

Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

Vulgate

Contemnebant autem quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea

13
VulgClementine

Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.

Vulgate

Factum est igitur postquam egressi sunt illi rex posuit cibos ante Bel praecepit Daniel pueris suis et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt

14
VulgClementine

Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.

Vulgate

Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt

15
VulgClementine

Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

Vulgate

Surrexit autem rex primo diluculo et Daniel cum eo

16
VulgClementine

Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.

Vulgate

Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex

17
VulgClementine

Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

Vulgate

Statimque cum aperuisset ostium intuitus rex mensam exclamavit voce magna Magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam

18
VulgClementine

Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint hæc.

Vulgate

Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum animadverte cuius vestigia sint haec

19
VulgClementine

Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

Vulgate

Et dixit rex Video vestigia virorum et mulierum et infantium Et iratus est rex

20
VulgClementine

Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam.

Vulgate

Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur et consumebant quae erant super mensam

21
VulgClementine

Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.

Vulgate

Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum et templum eius

22
VulgClementine

Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

Vulgate

Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii

23
VulgClementine

Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.

Vulgate

Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum

24
VulgClementine

Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.

Vulgate

Dixitque Daniel Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens iste autem non est Deus vivens

25
VulgClementine

Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.

Vulgate

Tu autem rex da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste Et ait rex Do tibi

26
VulgClementine

Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.

Vulgate

Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter fecitque massas et dedit in os draconis et diruptus est draco Et dixit Ecce quem colebatis

27
VulgClementine

Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

Vulgate

Quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt Iudaeus factus est rex Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit

28
VulgClementine

Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

Vulgate

Et dixerunt cum venissent ad regem Trade nobis Danielem alioquin interficiemus te et domum tuam

29
VulgClementine

Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.

Vulgate

Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et necessitate compulsus tradidit eis Danielem

30
VulgClementine

Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

Vulgate

Qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex

31
VulgClementine

Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

Vulgate

Porro in lacu erant leones septem et dabantur eis duo corpora quotidie et duae oves et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem

32
VulgClementine

Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.

Vulgate

Erat autem Habacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus

33
VulgClementine

Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

Vulgate

Dixitque Angelus Domini ad Habacuc Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum

34
VulgClementine

Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

Vulgate

Et dixit Habacuc Domine Babylonem non vidi et lacum nescio

35
VulgClementine

Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

Vulgate

Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius et portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui

36
VulgClementine

Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.

Vulgate

Et clamavit Habacuc dicens Daniel serve Dei tolle prandium quod misit tibi Deus

37
VulgClementine

Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.

Vulgate

Et ait Daniel Recordatus es mei Deus et non dereliquisti diligentes te

38
VulgClementine

Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

Vulgate

Surgensque Daniel comedit Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo

39
VulgClementine

Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

Vulgate

Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem et venit ad lacum et introspexit et ecce Daniel sedens in medio leonum

40
VulgClementine

Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

Vulgate

Et exclamavit voce magna rex dicens Magnus es Domine Deus Danielis Et extraxit eum de lacu leonum

41
VulgClementine

Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

Vulgate

Porro illos qui perditionis eius causa fuerant intromisit in lacum et devorati sunt in momento coram eo

42
VulgClementine

Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.

Vulgate

Tunc rex ait Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis quia ipse est Salvator faciens signa et mirabilia in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum

Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in Daniel 14

Clementine Vulgate (VulgClementine)

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vulgate

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Vides comparationem lateris ad latus Daniel 14 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Daniel 14:16

VulgClementine

"Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex."

Vulgate

"Et ait rex Salvane sunt signacula Daniel Qui respondit Salva rex"

trending_upPopular Comparisons

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Genesis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ioannes 3

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Ad Romanos 8

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Apocalypsis 1

Vulgate vs VulgClementinearrow_forward

Proverbia 3

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward