Daniel 12 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate
Daniel 12
1In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
3Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
7Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
9Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
10Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
11Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Daniel 12
1In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro
2Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt alii in vitam aeternam et alii in opprobrium ut videant semper
3Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates
4Tu autem Daniel claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum plurimi pertransibunt et multiplex erit scientia
5Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii stabant unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis
6Et dixi viro qui erat indutus lineis qui stabat super aquas fluminis Usquequo finis horum mirabilium
7Et audivi virum qui indutus erat lineis qui stabat super aquas fluminis cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per viventem in aeternum quia in tempus et tempora et dimidium temporis Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti complebuntur universa haec
8Et ego audivi et non intellexi Et dixi Domine mi quid erit post haec
9Et ait Vade Daniel quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus
10Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi et impie agent impii neque intelligent omnes impii porro docti intelligent
11Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem dies mille ducenti nonaginta
12Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille trecentos trigintaquinque
13Tu autem vade ad praefinitum et requiesces et stabis in sorte tua in finem dierum Cap 13
Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in Daniel 12
Clementine Vulgate (VulgClementine)
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vulgate
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Vides comparationem lateris ad latus Daniel 12 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Daniel 12:1
"In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro."
"In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus qui stat pro filiis populi tui et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro"





