1quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon et ad regem Someron atque ad regem AcsaphstylusIosue 11:10, Iosue 11:10, Iosue 10:3, Iosue 10:4, Psalmi 2:12ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta marestylusIudicum 1:27, Iosue 12:3, Iudicum 1:27, Iosue 12:3, Iosue 17:113Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra MasphestylusIudicum 3:3, Iudicum 3:3, Genesis 31:49, Iosue 18:26, Genesis 31:494egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinisstylusIudicum 7:12, Iudicum 7:12, I Samuel 13:5, I Samuel 13:5, Genesis 32:125conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra IsrahelstylusIsaias 8:9, Psalmi 3:1, Apocalypsis 16:14, Psalmi 118:10, Psalmi 118:126dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conburesstylusIosue 10:8, Iosue 10:8, II Samuel 8:4, II Samuel 8:4, Iudicum 20:287venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad aquas Merom subito et inruerunt super eosstylusIosue 10:9, Iosue 10:9, I Ad Thessalonicenses 5:2, I Ad Thessalonicenses 5:3, I Ad Thessalonicenses 5:28tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquiasstylusIosue 13:6, Iosue 13:6, Iosue 19:28, Iosue 19:28, Genesis 10:159fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusitstylusIosue 11:6, Iosue 11:6, Ezechiel 39:9, Ezechiel 39:10, Ezechiel 39:910reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebatstylusIudicum 4:2, Iosue 11:1, Iudicum 4:2, Iosue 11:111percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendiostylusIosue 10:40, Iosue 10:40, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:1612et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus DoministylusDeuteronomium 7:2, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:17, Deuteronomium 7:2, Deuteronomium 20:1613absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsitstylusIeremias 30:18, Ieremias 30:1814omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israhel cunctis hominibus interfectisstylusNumeri 31:9, Iosue 11:11, Deuteronomium 6:10, Deuteronomium 6:11, Iosue 10:4015sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus MosistylusIosue 1:7, Iosue 1:7, Deuteronomium 7:2, Exodus 34:11, Exodus 34:1316cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israhel et campestria eiusstylusIosue 10:41, Iosue 10:41, Iosue 11:21, Iosue 12:8, Iosue 11:2117et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occiditstylusDeuteronomium 7:24, Deuteronomium 7:24, Iosue 11:3, Iosue 13:5, Iosue 11:318multo tempore pugnavit Iosue contra reges istosstylusIosue 11:23, Iosue 14:7, Iosue 14:10, Iosue 11:23, Iosue 14:719non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepitstylusIosue 9:3, Iosue 9:27, Iosue 9:3, Iosue 9:2720Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus MosistylusAd Romanos 9:18, Ad Romanos 9:18, Deuteronomium 20:16, Deuteronomium 20:17, Deuteronomium 20:1621in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevitstylusDeuteronomium 9:2, Deuteronomium 9:2, Iosue 15:13, Iosue 15:14, Numeri 13:2222non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti suntstylusI Samuel 17:4, I Samuel 17:4, Iosue 15:46, Iosue 15:46, I Samuel 5:123cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliisstylusIosue 21:44, Iosue 21:45, Iosue 21:44, Iosue 21:45, Numeri 26:52