1factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitionesstylusIeremias 52:4, Ieremias 52:11, Ieremias 52:4, Ieremias 52:11, Ieremias 34:12et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciaestylus3nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terraestylusLamentationes 4:4, Lamentationes 4:10, Ezechiel 7:15, Leviticus 26:26, Ieremias 52:64et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinisstylusEzechiel 33:21, Ezechiel 33:21, Deuteronomium 28:25, Nehemias 3:15, Leviticus 26:365et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eumstylusAmos 2:14, Amos 2:16, Ieremias 39:5, Ieremias 52:8, Ieremias 24:86adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudiciumstylusII Regum 23:33, II Regum 23:33, Ieremias 34:21, Ieremias 34:22, Ieremias 34:217filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in BabylonemstylusIeremias 32:4, Ieremias 32:5, Ieremias 39:6, Ieremias 39:7, Ieremias 32:48mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis HierusalemstylusIeremias 52:12, Ieremias 52:16, Ieremias 52:12, Ieremias 52:16, II Regum 25:279et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem omnemque domum conbusit ignistylusPsalmi 74:3, Psalmi 74:7, Amos 2:5, Psalmi 74:3, Psalmi 74:710et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militumstylusNehemias 1:3, Nehemias 1:3, Ieremias 5:10, Ieremias 52:14, Ieremias 52:2311reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiaestylusEzechiel 22:15, Ezechiel 22:16, Ieremias 15:1, Ieremias 15:2, Ezechiel 5:212et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolasstylusIeremias 40:7, II Regum 24:14, Ieremias 40:7, II Regum 24:14, Ieremias 39:1013columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in BabylonemstylusII Paralipomenon 36:18, II Paralipomenon 36:18, I Regum 7:15, Lamentationes 1:10, Ieremias 52:1714ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tuleruntstylusExodus 27:3, Exodus 27:3, I Regum 7:47, I Regum 7:50, I Regum 7:4715necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae argentea argentea tulit princeps militiaestylusDaniel 5:2, Daniel 5:3, Daniel 5:2, Daniel 5:3, Numeri 7:1316id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorumstylusI Regum 7:47, I Regum 7:4717decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea similem et columna secunda habebat ornatumstylusIeremias 52:21, Ieremias 52:23, I Regum 7:15, I Regum 7:22, Ieremias 52:2118tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitoresstylusIeremias 29:25, I Paralipomenon 6:14, Ieremias 21:1, Esras 7:1, Ieremias 29:2519et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitatestylusEsther 1:14, Esther 1:1420quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in ReblathastylusLamentationes 4:16, II Regum 23:33, Ieremias 52:26, Ieremias 52:27, Lamentationes 4:1621percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra suastylusII Regum 23:27, Deuteronomium 28:64, II Regum 23:27, Deuteronomium 28:64, Amos 5:2722populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii SaphanstylusIeremias 39:14, Ieremias 39:14, II Regum 22:12, II Paralipomenon 34:20, Ieremias 26:2423quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorumstylusIeremias 40:7, Ieremias 40:9, Ieremias 40:7, Ieremias 40:9, Iosue 18:2624iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobisstylusIeremias 40:9, Ieremias 40:10, II Samuel 14:11, Ezechiel 33:24, Ezechiel 33:2925factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in MasphastylusZacharias 7:5, Zacharias 8:19, Zacharias 7:5, Zacharias 8:19, Ieremias 40:1526consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes ChaldeosstylusIeremias 43:4, Ieremias 43:7, Ieremias 43:4, Ieremias 43:7, Ieremias 41:1627factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcerestylusIeremias 52:31, Ieremias 52:34, Genesis 40:20, Ieremias 52:31, Ieremias 52:3428et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in BabylonestylusDaniel 2:37, Ieremias 27:6, Ieremias 27:11, Daniel 2:37, Ieremias 27:629et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suaestylusII Samuel 9:7, II Samuel 9:7, Isaias 61:3, Isaias 61:3, Genesis 41:4230annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suaestylusLucas 11:3, Lucas 11:3, Matthaeus 6:11, Nehemias 11:23, Matthaeus 6:11