1misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni temporestylusI Paralipomenon 14:1, I Paralipomenon 14:1, II Paralipomenon 2:3, II Samuel 5:11, II Paralipomenon 2:32misit autem et Salomon ad Hiram dicensstylusII Paralipomenon 2:3, II Paralipomenon 2:33tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella inminentia per circuitum donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eiusstylusI Paralipomenon 28:3, I Paralipomenon 28:3, I Paralipomenon 22:8, I Paralipomenon 22:8, I Ad Corinthios 15:254nunc autem requiem dedit Deus meus mihi per circuitum non est Satan neque occursus malusstylusI Paralipomenon 22:9, I Paralipomenon 22:9, I Regum 4:24, I Regum 4:24, Isaias 9:75quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei sicut locutus est Dominus David patri meo dicens filius tuus quem dabo pro te super solium tuum ipse aedificabit domum nomini meostylusI Paralipomenon 17:12, I Paralipomenon 22:10, I Paralipomenon 17:12, I Paralipomenon 22:10, II Samuel 7:126praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut SidoniistylusII Paralipomenon 2:8, II Paralipomenon 2:8, Ad Philippenses 4:8, I Regum 6:9, I Regum 6:107cum ergo audisset Hiram verba Salomonis laetatus est valde et ait benedictus Dominus hodie qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimumstylusProverbia 23:24, Isaias 9:6, Proverbia 23:24, Isaias 9:6, Psalmi 137:68et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnisstylusII Paralipomenon 3:5, I Regum 6:15, II Samuel 6:5, I Regum 6:34, II Paralipomenon 3:59servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meaestylusEsras 3:7, Ezechiel 27:17, Esras 3:7, Ezechiel 27:17, Actus Apostolorum 12:2010itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eiusstylus11Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulosstylusII Paralipomenon 2:10, II Paralipomenon 2:10, I Regum 4:22, I Regum 4:2212dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni sicut locutus est ei et erat pax inter Hiram et Salomonem et percusserunt foedus ambostylusI Regum 3:12, I Regum 3:12, Amos 1:9, Amos 1:9, Iacobi 1:513legitque rex Salomon operas de omni Israhel et erat indictio triginta milia virorumstylusI Regum 9:15, I Regum 9:15, I Regum 4:6, I Regum 4:614mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictionestylusI Regum 4:6, I Regum 4:19, I Paralipomenon 27:1, I Paralipomenon 27:15, I Regum 4:615fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in montestylusI Regum 9:20, I Regum 9:22, I Regum 9:20, I Regum 9:22, II Paralipomenon 2:1716absque praepositis qui praeerant singulis operibus numero trium milium et trecentorum praecipientium populo et his qui faciebant opusstylusI Regum 9:23, I Regum 9:23, II Paralipomenon 2:2, II Paralipomenon 2:217praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eosstylusI Regum 6:7, I Paralipomenon 22:2, I Regum 6:7, I Paralipomenon 22:2, I Ad Corinthios 3:1118quos dolaverunt cementarii Salomonis et cementarii Hiram porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domumstylusIosue 13:5, Iosue 13:5, Ezechiel 27:9, Ezechiel 27:9, Psalmi 83:7