1haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendamstylusDeuteronomium 4:1, Deuteronomium 4:1, Deuteronomium 12:1, Deuteronomium 12:1, Deuteronomium 4:452ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tuistylusDeuteronomium 4:40, Deuteronomium 4:40, Ecclesiastes 12:13, Deuteronomium 13:4, Ecclesiastes 12:133audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantemstylusGenesis 22:17, Genesis 22:17, Exodus 3:8, Genesis 26:4, Genesis 28:144audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus eststylusMarcus 12:29, Marcus 12:32, Marcus 12:29, Marcus 12:32, Isaias 44:65diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tuastylusMarcus 12:30, Marcus 12:30, Matthaeus 22:37, Matthaeus 22:37, Lucas 10:276eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuostylusAd Colossenses 3:16, Ad Colossenses 3:16, Ieremias 31:33, Ieremias 31:33, Proverbia 7:37et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgensstylusDeuteronomium 11:19, Deuteronomium 11:19, Ad Ephesios 6:4, Ad Ephesios 6:4, I Petri 3:158et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuosstylusProverbia 6:21, Proverbia 6:21, Proverbia 3:3, Deuteronomium 11:18, Proverbia 3:39scribesque ea in limine et ostiis domus tuaestylusDeuteronomium 11:20, Deuteronomium 11:20, Isaias 30:8, Isaias 30:8, Isaias 57:810cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificastistylusIosue 24:13, Iosue 24:13, Psalmi 105:44, Psalmi 105:44, Nehemias 9:2511domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantastistylusDeuteronomium 7:12, Deuteronomium 7:18, Deuteronomium 7:12, Deuteronomium 7:18, Deuteronomium 8:1012et comederis et saturatus fuerisstylus13cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabisstylusLucas 4:8, Lucas 4:8, Matthaeus 4:10, Matthaeus 4:10, Deuteronomium 10:2014non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro suntstylusIeremias 25:6, Ieremias 25:6, I Ioannis 5:21, I Ioannis 5:21, Deuteronomium 13:715quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terraestylusDeuteronomium 4:24, Deuteronomium 4:24, Exodus 20:5, Exodus 20:5, Deuteronomium 11:1716non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationisstylusExodus 17:7, Exodus 17:7, Lucas 4:12, Lucas 4:12, Matthaeus 4:717custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibistylusPsalmi 119:4, Deuteronomium 11:22, Psalmi 119:4, Deuteronomium 11:22, II Petri 1:518et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuisstylusDeuteronomium 4:40, Deuteronomium 4:40, Deuteronomium 12:25, Deuteronomium 12:25, Ad Romanos 12:219ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus eststylusExodus 23:28, Exodus 23:30, Numeri 33:52, Numeri 33:53, Exodus 23:2820cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobisstylusExodus 13:14, Exodus 13:14, Exodus 12:26, Exodus 12:26, Iosue 4:2121dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu fortistylusAd Ephesios 2:11, Ad Ephesios 2:12, Ad Ephesios 2:11, Ad Ephesios 2:12, Ad Romanos 6:1722fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostrostylusDeuteronomium 4:34, Deuteronomium 4:34, Psalmi 91:8, Deuteronomium 7:19, Psalmi 58:1023et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostrisstylusDeuteronomium 6:18, Deuteronomium 6:18, Deuteronomium 6:10, Exodus 13:5, Deuteronomium 1:824praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodiestylusIeremias 32:39, Ieremias 32:39, Psalmi 41:2, Psalmi 41:2, Deuteronomium 10:1225eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobisstylusDeuteronomium 24:13, Deuteronomium 24:13, Ad Romanos 10:3, Ad Romanos 10:3, Iacobi 2:10