Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Deuteronomium 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Deuteronomium 6

1haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

3audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

4audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

5diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

6eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo

7et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

8et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

9scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

10cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

11domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

12et comederis et saturatus fueris

13cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

14non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt

15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

16non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

17custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi

18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

19ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

20cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

21dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

23et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris

24praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

25eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

Deuteronomium 6

1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

3Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

10Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12et comederis, et saturatus fueris :

13cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

25Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

Deuteronomium 6

1haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

3audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

4audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

5diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

6eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo

7et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

8et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

9scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

10cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

11domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

12et comederis et saturatus fueris

13cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

14non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt

15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

16non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

17custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi

18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

19ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

20cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

21dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

23et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris

24praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

25eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

Deuteronomium 6:1
Vulgate

haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam

VulgClementine

Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2
Vulgate

ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui

VulgClementine

ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

3
Vulgate

audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem

VulgClementine

Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4
Vulgate

audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est

VulgClementine

Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5
Vulgate

diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua

VulgClementine

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6
Vulgate

eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo

VulgClementine

Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

7
Vulgate

et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens

VulgClementine

et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8
Vulgate

et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos

VulgClementine

Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9
Vulgate

scribesque ea in limine et ostiis domus tuae

VulgClementine

scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

10
Vulgate

cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti

VulgClementine

Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11
Vulgate

domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti

VulgClementine

domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12
Vulgate

et comederis et saturatus fueris

VulgClementine

et comederis, et saturatus fueris :

13
Vulgate

cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis

VulgClementine

cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14
Vulgate

non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt

VulgClementine

Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15
Vulgate

quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae

VulgClementine

quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16
Vulgate

non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis

VulgClementine

Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17
Vulgate

custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi

VulgClementine

Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18
Vulgate

et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis

VulgClementine

et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19
Vulgate

ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est

VulgClementine

ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20
Vulgate

cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis

VulgClementine

Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21
Vulgate

dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti

VulgClementine

dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

22
Vulgate

fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro

VulgClementine

fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23
Vulgate

et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris

VulgClementine

et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24
Vulgate

praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie

VulgClementine

Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

25
Vulgate

eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

VulgClementine

Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Deuteronomium 6

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Deuteronomium 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Deuteronomium 6:16

Vulgate

"non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis"

VulgClementine

"Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward