1vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conpletestylusDeuteronomium 4:1, Deuteronomium 4:1, Matthaeus 23:3, Matthaeus 23:3, Deuteronomium 29:102Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in HorebstylusDeuteronomium 4:23, Deuteronomium 4:23, Exodus 19:5, Exodus 19:8, Exodus 19:53non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimusstylusDeuteronomium 29:10, Deuteronomium 29:15, Deuteronomium 29:10, Deuteronomium 29:15, Psalmi 105:84facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignisstylusExodus 19:18, Exodus 19:19, Exodus 19:18, Exodus 19:19, Deuteronomium 34:105ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et aitstylusAd Galatas 3:19, Ad Galatas 3:19, Exodus 20:18, Exodus 20:21, Exodus 19:166ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutisstylusExodus 20:2, Exodus 20:17, Exodus 20:2, Exodus 20:17, Psalmi 81:57non habebis deos alienos in conspectu meostylusExodus 20:3, Exodus 20:3, Matthaeus 4:10, Matthaeus 4:10, I Ioannis 5:218non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terrastylusExodus 20:4, Exodus 20:4, Deuteronomium 4:15, Deuteronomium 4:19, Deuteronomium 4:159non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt mestylusExodus 20:4, Exodus 20:6, Exodus 20:4, Exodus 20:6, Exodus 34:710et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta meastylusAd Romanos 8:28, Ad Romanos 8:28, I Ioannis 1:7, I Ioannis 1:7, Ieremias 32:1811non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpseritstylusExodus 20:7, Exodus 20:7, Leviticus 19:12, Deuteronomium 6:13, Leviticus 19:1212observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuusstylusExodus 20:8, Exodus 20:11, Exodus 20:8, Exodus 20:11, Isaias 58:1313sex diebus operaberis et facies omnia opera tuastylusEzechiel 20:12, Ezechiel 20:12, Exodus 35:2, Exodus 35:3, Lucas 13:1414septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tustylusAd Hebraeos 4:4, Ad Hebraeos 4:4, Genesis 2:2, Genesis 2:2, Exodus 23:1215memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbatistylusDeuteronomium 5:6, Deuteronomium 5:6, Deuteronomium 15:15, Deuteronomium 15:15, Deuteronomium 16:1216honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibistylusExodus 20:12, Exodus 20:12, Ad Colossenses 3:20, Ad Ephesios 6:1, Ad Ephesios 6:317non occidesstylusExodus 20:13, Exodus 20:13, Ad Romanos 13:9, Ad Romanos 13:9, Matthaeus 5:2118neque moechaberisstylusExodus 20:14, Exodus 20:14, Lucas 18:20, Lucas 18:20, Leviticus 20:1019furtumque non faciesstylusExodus 20:15, Exodus 20:15, Ad Romanos 13:9, Ad Romanos 13:9, Ad Ephesios 4:2820nec loqueris contra proximum tuum falsum testimoniumstylusExodus 20:16, Exodus 20:16, Exodus 23:1, Exodus 23:1, Proverbia 19:921non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius suntstylusExodus 20:17, Exodus 20:17, Ad Romanos 13:9, Ad Romanos 13:9, Lucas 12:1522haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihistylusExodus 31:18, Exodus 24:12, Exodus 31:18, Exodus 24:12, Deuteronomium 4:3623vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistisstylusExodus 20:18, Exodus 20:19, Exodus 20:18, Exodus 20:19, Ad Hebraeos 12:1824ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homostylusExodus 19:19, Deuteronomium 4:33, Exodus 19:19, Deuteronomium 4:33, Exodus 33:2025cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemurstylusDeuteronomium 18:16, Deuteronomium 18:16, Ad Galatas 3:21, Ad Galatas 3:22, Ad Galatas 3:1026quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit viverestylusDeuteronomium 4:33, Deuteronomium 4:33, Ad Romanos 3:20, Ad Romanos 3:20, Psalmi 84:227tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus eastylusExodus 20:19, Exodus 20:19, Ad Hebraeos 12:19, Ad Hebraeos 12:1928quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locutistylusDeuteronomium 18:17, Deuteronomium 18:17, Numeri 36:5, Numeri 27:7, Numeri 36:529quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternumstylusIsaias 48:18, Isaias 48:18, Ezechiel 33:31, Ezechiel 33:32, Deuteronomium 11:130vade et dic eis revertimini in tentoria vestrastylus31tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionemstylusAd Galatas 3:19, Ad Galatas 3:19, Deuteronomium 4:1, Ezechiel 20:11, Exodus 24:1232custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistramstylusProverbia 4:27, Iosue 23:6, Proverbia 4:27, Iosue 23:6, Iosue 1:733sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestraestylusIeremias 7:23, Ieremias 7:23, Deuteronomium 4:40, Deuteronomium 4:40, Deuteronomium 10:12