1et nunc Israhel audi praecepta et iudicia quae ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobisstylusAd Romanos 10:5, Ad Romanos 10:5, Deuteronomium 8:1, Deuteronomium 8:1, Ezechiel 20:112non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quae ego praecipio vobisstylusDeuteronomium 12:32, Deuteronomium 12:32, Proverbia 30:6, Proverbia 30:6, Apocalypsis 22:183oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestristylusNumeri 25:1, Numeri 25:9, Numeri 25:1, Numeri 25:9, Psalmi 106:284vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diemstylusDeuteronomium 10:20, Ioannes 6:67, Ioannes 6:69, Deuteronomium 10:20, Ioannes 6:675scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estisstylusI Ad Thessalonicenses 4:1, I Ad Thessalonicenses 4:2, Matthaeus 28:20, I Ad Thessalonicenses 4:1, I Ad Thessalonicenses 4:26et observabitis et implebitis opere haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa praecepta haec dicant en populus sapiens et intellegens gens magnastylusIob 28:28, Iob 28:28, Psalmi 111:10, Psalmi 111:10, II Ad Timotheum 3:157nec est alia natio tam grandis quae habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostrisstylusPsalmi 145:18, Psalmi 145:18, Psalmi 34:18, Psalmi 34:18, Psalmi 73:288quae est enim alia gens sic inclita ut habeat caerimonias iustaque iudicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestrosstylusPsalmi 147:19, Psalmi 147:20, Psalmi 147:19, Psalmi 147:20, Ad Romanos 7:129custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae docebis ea filios ac nepotes tuosstylusDeuteronomium 6:7, Deuteronomium 6:7, Deuteronomium 11:19, Deuteronomium 11:19, Psalmi 78:310diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suosstylusExodus 19:9, Exodus 19:9, Deuteronomium 17:19, Ad Hebraeos 12:18, Ad Hebraeos 12:1911et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligostylusDeuteronomium 5:23, Deuteronomium 5:23, Exodus 19:16, Exodus 19:18, Ad Hebraeos 12:1812locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum eius audistis et formam penitus non vidistisstylusDeuteronomium 5:4, Deuteronomium 5:22, Deuteronomium 4:15, Deuteronomium 5:4, Deuteronomium 5:2213et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideisstylusExodus 34:28, Exodus 34:28, Exodus 24:12, Exodus 31:18, Exodus 24:1214mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estisstylusPsalmi 105:44, Psalmi 105:45, Ezechiel 21:1, Ezechiel 21:23, Psalmi 105:4415custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignisstylusIsaias 40:18, Isaias 40:18, I Paralipomenon 28:9, I Paralipomenon 28:10, Deuteronomium 4:1216ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminaestylusActus Apostolorum 17:29, Actus Apostolorum 17:29, Ad Romanos 1:22, Ad Romanos 1:24, Deuteronomium 4:2317similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantiumstylusAd Romanos 1:23, Ad Romanos 1:2318atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquisstylus19ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo suntstylusAd Romanos 1:25, Ad Romanos 1:25, Deuteronomium 17:3, Deuteronomium 17:3, II Regum 21:320vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti diestylusI Regum 8:51, I Regum 8:51, Ieremias 11:4, Ieremias 11:4, Deuteronomium 9:2921iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobisstylusDeuteronomium 1:37, Numeri 20:12, Deuteronomium 1:37, Numeri 20:12, Psalmi 106:3222ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiamstylusDeuteronomium 3:25, Deuteronomium 3:25, Deuteronomium 3:27, Deuteronomium 3:27, Ad Hebraeos 12:623cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quae fieri Dominus prohibuitstylusDeuteronomium 4:9, Deuteronomium 4:9, Matthaeus 24:4, Deuteronomium 29:25, Ezechiel 16:5924quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus aemulatorstylusAd Hebraeos 12:29, Ad Hebraeos 12:29, Nahum 1:6, Nahum 1:6, Deuteronomium 9:325si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetisstylusDeuteronomium 4:16, Deuteronomium 4:16, Osee 9:9, I Ad Corinthios 10:22, Osee 9:926testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos DominusstylusDeuteronomium 32:1, Deuteronomium 32:1, Michaes 6:2, Michaes 6:2, Ieremias 2:1227atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est DominusstylusDeuteronomium 28:62, Deuteronomium 28:64, Deuteronomium 28:62, Deuteronomium 28:64, Leviticus 26:3328ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odoranturstylusDeuteronomium 28:64, Deuteronomium 28:64, Ieremias 16:13, Ieremias 16:13, Deuteronomium 28:3629cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quaesieris et tota tribulatione animae tuaestylusPsalmi 119:2, Ieremias 29:12, Ieremias 29:14, Psalmi 119:2, Ieremias 29:1230postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eiusstylusIoel 2:12, Ioel 2:13, Ioel 2:12, Ioel 2:13, Ieremias 23:2031quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuisstylusPsalmi 116:5, Deuteronomium 31:8, Psalmi 116:5, Deuteronomium 31:8, Ionas 4:232interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo caeli usque ad summum eius si facta est aliquando huiuscemodi res aut umquam cognitum eststylusIob 8:8, Iob 8:8, Deuteronomium 32:7, Psalmi 44:1, Matthaeus 24:3133ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixististylusDeuteronomium 5:24, Iudicum 6:22, Deuteronomium 5:24, Iudicum 6:22, Exodus 33:2034si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuisstylusDeuteronomium 26:8, Deuteronomium 26:8, Deuteronomium 5:15, Deuteronomium 5:15, Exodus 6:635ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius praeter unumstylusIsaias 45:18, Isaias 45:18, I Samuel 2:2, I Samuel 2:2, Isaias 45:536de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignisstylusExodus 19:19, Exodus 19:9, Exodus 19:19, Exodus 19:9, Nehemias 9:1337quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex AegyptostylusDeuteronomium 10:15, Deuteronomium 10:15, Exodus 33:14, Isaias 63:11, Isaias 63:1238ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti diestylusDeuteronomium 7:1, Deuteronomium 7:1, Exodus 23:27, Exodus 23:28, Deuteronomium 2:3139scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit aliusstylusIosue 2:11, Iosue 2:11, Deuteronomium 4:35, Deuteronomium 4:35, II Paralipomenon 20:640custodi praecepta eius atque mandata quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibistylusDeuteronomium 6:3, Deuteronomium 6:3, Ad Ephesios 6:3, Ad Ephesios 6:3, Leviticus 22:3141tunc separavit Moses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagamstylusNumeri 35:6, Numeri 35:6, Numeri 35:14, Numeri 35:15, Numeri 35:1442ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evaderestylusNumeri 35:15, Numeri 35:28, Numeri 35:11, Numeri 35:12, Ad Hebraeos 6:1843Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu ManassestylusIosue 20:8, Iosue 20:8, Iosue 21:27, Iosue 21:38, I Paralipomenon 6:7144ista est lex quam proposuit Moses coram filiis IsrahelstylusDeuteronomium 27:26, Deuteronomium 27:3, Deuteronomium 1:5, Leviticus 27:34, Malachias 4:445et haec testimonia et caerimoniae atque iudicia quae locutus est ad filios Israhel quando egressi sunt de AegyptostylusPsalmi 119:7, Psalmi 119:24, Psalmi 119:14, Deuteronomium 4:1, Psalmi 119:246trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex AegyptostylusDeuteronomium 3:29, Deuteronomium 3:29, Deuteronomium 1:4, Deuteronomium 1:5, Numeri 32:1947possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortumstylusDeuteronomium 29:7, Deuteronomium 29:8, Numeri 21:33, Numeri 21:35, Deuteronomium 3:148ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et HermonstylusDeuteronomium 3:9, Deuteronomium 3:9, Deuteronomium 2:36, Deuteronomium 2:36, Psalmi 133:349omnem planitiem trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis PhasgastylusDeuteronomium 3:17, Deuteronomium 3:17, Deuteronomium 34:1, Iosue 13:20, Deuteronomium 34:1