Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 14

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 14

1filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
Ad Romanos 9:8, Ad Galatas 3:26, Leviticus 21:5, Ad Romanos 9:8, Ad Galatas 3:26
2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram
Deuteronomium 7:6, Deuteronomium 7:6, Leviticus 20:26, Leviticus 20:26, Exodus 19:5
3ne comedatis quae inmunda sunt
Ezechiel 4:14, Ezechiel 4:14, Leviticus 20:25, Ad Romanos 14:14, Leviticus 11:43
4hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
Leviticus 11:2, Leviticus 11:45, I Regum 4:23, Actus Apostolorum 10:14, Leviticus 11:2
5cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
6omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis
Proverbia 18:1, II Ad Corinthios 6:17, Psalmi 1:1, Psalmi 1:2, Proverbia 18:1
7de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
Matthaeus 7:22, Matthaeus 7:23, II Ad Timotheum 3:5, Leviticus 11:5, II Petri 2:18
8sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
Leviticus 11:26, Leviticus 11:27, Leviticus 11:26, Leviticus 11:27, Isaias 66:3
9haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
Leviticus 11:9, Leviticus 11:12, Leviticus 11:9, Leviticus 11:12
10quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
11omnes aves mundas comedite
12inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
Leviticus 11:13, Leviticus 11:19, Leviticus 11:13, Leviticus 11:19
13ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14et omne corvini generis
15strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum
Iob 30:29, Iob 30:29
16herodium et cycnum et ibin
17ac mergulum porphirionem et nycticoracem
18onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem
19et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur
Ad Philippenses 3:19, Leviticus 11:20, Leviticus 11:23, Ad Philippenses 3:19, Leviticus 11:20
20omne quod mundum est comedite
21quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae
Exodus 23:19, Exodus 23:19, Exodus 34:26, Exodus 34:26, Leviticus 17:15
22decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos
Nehemias 10:37, Deuteronomium 26:12, Deuteronomium 26:15, Deuteronomium 12:17, Deuteronomium 12:6
23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:7, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:7, Deuteronomium 4:10
24cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
Deuteronomium 12:21, Deuteronomium 12:21, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 11:24
25vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
26et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
I Ad Corinthios 6:12, I Ad Corinthios 6:13, Psalmi 106:14, Deuteronomium 12:7, Matthaeus 21:12
27et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
Numeri 18:20, Deuteronomium 14:29, Numeri 18:20, Deuteronomium 14:29, Deuteronomium 12:12
28anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
Deuteronomium 14:22, Deuteronomium 14:22, Deuteronomium 26:12, Deuteronomium 26:15, Amos 4:4
29venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris
Deuteronomium 14:27, Deuteronomium 15:10, Deuteronomium 14:27, Deuteronomium 15:10, Proverbia 19:17

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 14
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward