Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Deuteronomium Caput 13

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
DEUTERONOMIUM

Deuteronomium 13

1si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum
Ieremias 23:25, Ieremias 23:28, Ieremias 23:25, Ieremias 23:28, I Ioannis 4:1
2et evenerit quod locutus est et dixerit tibi eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis
Ieremias 28:9, Deuteronomium 18:22, II Ad Corinthios 11:13, II Ad Corinthios 11:15, Matthaeus 7:22
3non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra
Deuteronomium 8:2, Deuteronomium 8:2, Psalmi 66:10, I Ad Corinthios 11:19, Psalmi 66:10
4Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis
Ad Colossenses 1:10, Ad Colossenses 1:10, Deuteronomium 10:20, Deuteronomium 10:20, I Ad Corinthios 6:17
5propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi praecepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui
I Ad Corinthios 5:13, Deuteronomium 18:20, I Ad Corinthios 5:13, Deuteronomium 18:20, Deuteronomium 24:7
6si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui
Deuteronomium 17:2, Deuteronomium 17:7, Deuteronomium 17:2, Deuteronomium 17:7, I Ioannis 2:26
7cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae
8non adquiescas ei nec audias neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum
Proverbia 1:10, Deuteronomium 19:13, Proverbia 1:10, Deuteronomium 19:13, Deuteronomium 7:16
9sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum
Lucas 14:26, Matthaeus 10:37, Actus Apostolorum 7:58, Deuteronomium 17:2, Deuteronomium 17:7
10lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis
Iosue 7:25, Iosue 7:25, Numeri 15:35, Numeri 15:36, Leviticus 24:23
11ut omnis Israhel audiens timeat et nequaquam ultra faciat quippiam huius rei simile
Deuteronomium 19:20, Deuteronomium 19:20, Deuteronomium 17:13, Deuteronomium 17:13, Proverbia 19:25
12si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos
Iosue 22:11, Iosue 22:34, Iudicum 20:1, Iudicum 20:17, Iosue 22:11
13egressi sunt filii Belial de medio tui et averterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt eamus et serviamus diis alienis quos ignoratis
Deuteronomium 13:2, I Ioannis 2:19, Deuteronomium 13:2, I Ioannis 2:19, Deuteronomium 13:6
14quaere sollicite et diligenter rei veritate perspecta si inveneris certum esse quod dicitur et abominationem hanc opere perpetratam
Deuteronomium 17:4, Deuteronomium 17:4, Ioannes 7:24, Isaias 11:3, Isaias 11:4
15statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora
Leviticus 27:28, Deuteronomium 7:2, Exodus 22:20, Leviticus 27:28, Deuteronomium 7:2
16quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius
Iosue 8:28, Ieremias 49:2, Iosue 8:28, Ieremias 49:2, Iosue 6:24
17et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis
Deuteronomium 7:26, Genesis 26:24, Iosue 7:26, Genesis 26:4, Deuteronomium 7:26
18quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui
Deuteronomium 12:28, Deuteronomium 12:28, Deuteronomium 12:25, Matthaeus 7:21, Matthaeus 7:24

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

DeuteronomiumIosueIudicum+

Other Books

DeuteronomiumCh 13
IosueIudicumRuthI SamuelII Samuel
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward