1eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum ManassestylusNumeri 32:18, Numeri 32:33, Numeri 32:18, Numeri 32:33, Deuteronomium 29:72dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistisstylusIosue 1:12, Iosue 1:18, Iosue 1:12, Iosue 1:18, Numeri 32:203nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestristylusAd Philippenses 1:23, Ad Philippenses 1:27, Ad Philippenses 1:23, Ad Philippenses 1:274quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans IordanemstylusNumeri 32:18, Iosue 13:8, Numeri 32:18, Iosue 13:8, Deuteronomium 3:205ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestrastylusMatthaeus 22:37, Matthaeus 22:37, Exodus 20:6, Exodus 20:6, Ad Romanos 8:286benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula suastylusIosue 14:13, Iosue 14:13, Lucas 24:50, Lucas 24:50, Exodus 39:437tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illisstylusIosue 17:1, Iosue 17:12, Iosue 17:1, Iosue 17:12, Numeri 32:338dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestrisstylusNumeri 31:27, Numeri 31:27, Deuteronomium 8:17, Deuteronomium 8:18, Deuteronomium 8:99reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu MosistylusNumeri 32:26, Numeri 32:29, Numeri 32:26, Numeri 32:29, Numeri 32:110cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinisstylusGenesis 31:46, Genesis 31:52, Genesis 28:18, Iosue 4:5, Iosue 4:911quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios IsrahelstylusDeuteronomium 13:12, Deuteronomium 13:14, Deuteronomium 13:12, Deuteronomium 13:14, Ioannes 1:2812convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eosstylusAd Romanos 10:2, Iudicum 20:1, Iudicum 20:11, Deuteronomium 13:15, Ad Galatas 4:1713et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotemstylusNumeri 25:7, Numeri 25:7, Psalmi 106:30, Psalmi 106:31, Iudicum 20:2814et decem principes cum eo singulos de tribubus singulisstylusNumeri 1:4, Numeri 1:4, Exodus 18:25, Exodus 18:2515qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eosstylusEsras 9:15, Psalmi 78:8, Iosue 22:18, II Paralipomenon 10:19, II Paralipomenon 25:2716haec mandat omnis populus Domini quae est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israhel aedificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentesstylusDeuteronomium 12:13, Deuteronomium 12:14, Deuteronomium 12:13, Deuteronomium 12:1417an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corrueruntstylusPsalmi 106:28, Psalmi 106:29, Psalmi 106:28, Psalmi 106:29, Numeri 25:118et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaevietstylusNumeri 16:22, Numeri 16:22, Iosue 22:16, Iosue 22:16, I Regum 9:619quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestristylusIosue 18:1, Iosue 18:1, II Paralipomenon 11:13, Exodus 15:17, Actus Apostolorum 10:1420nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suostylusIosue 7:1, Iosue 7:1, Iosue 7:5, Iosue 7:5, Iosue 7:1821responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse principibus legationis IsrahelstylusProverbia 15:1, Exodus 18:21, Exodus 18:25, I Petri 3:15, Proverbia 16:122fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesentistylusI Regum 8:39, I Regum 8:39, Deuteronomium 10:17, Psalmi 44:21, Deuteronomium 10:1723et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo inponeremus ipse quaerat et iudicetstylusI Samuel 20:16, Deuteronomium 18:19, I Samuel 20:16, Deuteronomium 18:19, II Paralipomenon 24:2224et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo IsrahelstylusIosue 4:6, Iosue 4:6, Genesis 18:19, Genesis 30:33, Exodus 13:1425terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque meliusstylusI Regum 12:27, I Regum 12:30, I Regum 15:30, Iosue 22:27, I Regum 14:1626et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendasstylus27sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in DominostylusIosue 24:27, Iosue 24:27, Genesis 31:48, Genesis 31:48, Deuteronomium 12:1728quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrumstylusExodus 25:40, Ezechiel 43:10, Ezechiel 43:11, Ad Hebraeos 8:5, Exodus 25:4029absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas praeter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eiusstylusDeuteronomium 12:13, Deuteronomium 12:14, Iosue 24:16, Deuteronomium 12:13, Deuteronomium 12:1430quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israhel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse libentissime susceperuntstylusIosue 22:33, Iosue 22:33, Actus Apostolorum 11:18, I Samuel 25:32, I Samuel 25:3331dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a praevaricatione hac et liberastis filios Israhel de manu DoministylusLeviticus 26:11, Leviticus 26:12, II Paralipomenon 15:2, Leviticus 26:11, Leviticus 26:1232reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israhel et rettulit eisstylusProverbia 25:13, Iosue 22:12, Iosue 22:14, Proverbia 25:13, Iosue 22:1233placuitque sermo cunctis audientibus et laudaverunt Deum filii Israhel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorumstylusI Paralipomenon 29:20, Lucas 2:28, Daniel 2:19, I Paralipomenon 29:20, Lucas 2:2834vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit DeusstylusIosue 22:27, Iosue 22:27, Isaias 43:10, Matthaeus 4:10, Isaias 43:10