1Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisastylusIosue 14:10, Iosue 14:10, Deuteronomium 31:3, Deuteronomium 31:3, Iosue 24:292omnis videlicet Galilea Philisthim et universa GesuristylusIosue 13:11, Iosue 13:11, Ioel 3:4, I Samuel 27:8, Iudicum 3:13a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et AccaronitasstylusIeremias 2:18, Iudicum 3:3, Deuteronomium 2:23, Ieremias 2:18, Iudicum 3:34ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos AmorreistylusIosue 19:30, Iosue 19:30, Iudicum 1:34, Iudicum 1:36, I Samuel 4:15eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris EmathstylusIosue 12:7, I Regum 5:18, Iosue 12:7, I Regum 5:18, Psalmi 83:76omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibistylusIosue 11:8, Iosue 11:8, Iudicum 2:21, Iudicum 2:23, Iosue 23:137et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui ManassestylusNumeri 33:54, Ezechiel 47:13, Ezechiel 47:23, Numeri 26:53, Numeri 26:568cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagamstylusIosue 12:6, Iosue 12:6, Iosue 22:4, Numeri 32:33, Numeri 32:429ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque DibonstylusNumeri 21:30, Iosue 13:16, Numeri 21:30, Iosue 13:16, Ieremias 48:2210et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum AmmonstylusNumeri 21:24, Numeri 21:26, Numeri 21:24, Numeri 21:2611et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque SalecastylusI Paralipomenon 2:23, Iosue 12:2, Iosue 12:5, Deuteronomium 4:47, Deuteronomium 4:4812omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevitstylusIosue 12:4, Iosue 12:4, Deuteronomium 3:10, Deuteronomium 3:11, Numeri 21:2313nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diemstylusIosue 13:11, Iosue 23:12, Iosue 23:13, Numeri 33:55, Iosue 13:1114tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illistylusNumeri 18:20, Numeri 18:24, Numeri 18:20, Numeri 18:24, Iosue 14:315dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suasstylus16fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit MedabastylusIosue 13:9, Iosue 13:9, Iosue 12:2, Iosue 12:2, Deuteronomium 3:1217et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum BaalmaonstylusNumeri 32:38, Numeri 21:19, Numeri 22:41, Numeri 32:38, Numeri 21:1918Iessa et Cedmoth et MepheethstylusNumeri 21:23, Numeri 21:23, Iosue 21:36, Iosue 21:37, I Paralipomenon 6:7819Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallisstylusNumeri 32:37, Numeri 32:38, Numeri 32:37, Numeri 32:3820Bethpheor et Asedothphasga et BethaisimothstylusIosue 12:3, Deuteronomium 4:46, Iosue 12:3, Deuteronomium 4:46, Ezechiel 25:921omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terraestylusNumeri 31:8, Numeri 31:8, Deuteronomium 3:10, Deuteronomium 3:10, Deuteronomium 2:3022et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectisstylusNumeri 31:8, Numeri 31:8, Iudae 1:11, II Petri 2:15, Apocalypsis 2:1423factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorumstylus24deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio eststylusNumeri 32:34, Numeri 32:36, Numeri 32:34, Numeri 32:3625terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra RabbastylusDeuteronomium 3:11, II Samuel 12:26, Numeri 32:35, II Samuel 11:1, Deuteronomium 3:1126et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos DabirstylusII Samuel 17:27, II Samuel 17:27, II Samuel 2:8, II Samuel 2:8, Iosue 20:827in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagamstylusGenesis 33:17, Numeri 34:11, Numeri 32:36, Genesis 33:17, Numeri 34:1128haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earumstylus29dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionemstylus30cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppidastylusIosue 13:26, Iosue 13:26, I Paralipomenon 2:21, I Paralipomenon 2:23, Deuteronomium 3:1331et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suasstylusIosue 12:4, Iosue 12:4, Numeri 32:39, Numeri 32:40, Numeri 32:3932hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagamstylus33tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illistylusIosue 18:7, Iosue 18:7, Iosue 13:14, Iosue 13:14, Deuteronomium 18:1