1anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annisstylusII Regum 15:30, II Regum 15:302fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerantstylusII Regum 3:2, II Regum 10:31, II Regum 13:11, II Paralipomenon 30:5, II Paralipomenon 30:113contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributastylusOsee 10:14, Osee 10:14, II Regum 15:19, Isaias 10:11, Isaias 10:124cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carceremstylusII Regum 24:1, II Regum 18:21, II Paralipomenon 32:11, II Regum 18:14, II Regum 18:155pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annisstylusOsee 13:16, Osee 13:16, II Regum 18:9, II Regum 25:1, II Regum 25:36anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus MedorumstylusI Paralipomenon 5:26, Deuteronomium 28:64, Osee 13:16, I Paralipomenon 5:26, Deuteronomium 28:647factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienosstylusIosue 23:16, Iosue 23:16, Iudicum 2:14, Iudicum 2:17, Nehemias 9:268et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerantstylusDeuteronomium 18:9, Leviticus 18:3, II Regum 16:3, Deuteronomium 18:9, Leviticus 18:39et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitamstylusII Regum 18:8, II Regum 18:8, Deuteronomium 27:15, Ezechiel 8:12, Iob 31:2710feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosumstylusI Regum 14:23, I Regum 14:23, Michaes 5:14, Michaes 5:14, Exodus 34:1311et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes DominumstylusI Regum 13:1, Ieremias 44:17, II Paralipomenon 28:25, Psalmi 78:56, Psalmi 78:5812et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hocstylusDeuteronomium 5:7, Deuteronomium 5:9, Leviticus 26:1, Deuteronomium 4:23, Deuteronomium 4:2513et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarumstylusIeremias 35:15, I Samuel 9:9, Ieremias 35:15, I Samuel 9:9, Ieremias 18:1114qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suostylusActus Apostolorum 7:51, Deuteronomium 31:27, Actus Apostolorum 7:51, Deuteronomium 31:27, Exodus 32:915et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebantstylusDeuteronomium 12:30, Deuteronomium 12:31, Deuteronomium 12:30, Deuteronomium 12:31, Deuteronomium 32:2116et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque BaalstylusI Regum 16:31, I Regum 12:28, I Regum 14:23, I Regum 14:15, I Regum 16:3117et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eumstylusII Regum 21:6, II Regum 21:6, Deuteronomium 18:10, Deuteronomium 18:12, II Regum 16:318iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodostylusI Regum 11:32, I Regum 11:13, I Regum 11:32, I Regum 11:13, Osee 11:1219sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fueratstylusII Regum 16:3, I Regum 14:22, I Regum 14:23, II Regum 16:3, I Regum 14:2220proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie suastylusII Regum 15:29, II Regum 15:29, Ieremias 6:30, II Regum 13:3, Ieremias 6:3021ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnumstylusI Regum 11:11, I Regum 11:11, I Regum 11:31, I Regum 11:31, I Regum 12:2822et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eisstylusII Regum 13:2, II Regum 10:29, II Regum 13:6, II Regum 15:9, II Regum 3:323usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hancstylusII Regum 17:6, II Regum 17:6, II Regum 17:13, II Regum 17:13, I Regum 14:1624adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eiusstylusII Regum 18:34, II Regum 18:34, II Regum 17:30, II Regum 17:31, II Regum 19:1325cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eosstylusII Regum 17:41, II Regum 17:34, II Regum 17:32, II Regum 17:41, II Regum 17:3426nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terraestylusII Regum 17:27, Amos 8:14, I Samuel 8:9, I Samuel 10:25, II Regum 17:2727praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terraestylusIudicum 17:13, II Paralipomenon 11:15, I Regum 13:2, I Regum 12:31, Iudicum 17:1328igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent DominumstylusI Regum 12:29, I Regum 12:32, I Regum 12:29, I Regum 12:32, Isaias 29:1329et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabantstylusMichaes 4:5, I Regum 12:31, Michaes 4:5, I Regum 12:31, Osee 8:530viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt AsimastylusII Regum 17:24, II Regum 17:2431porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis SepharvaimstylusII Regum 17:24, II Regum 17:24, II Regum 17:17, II Regum 17:17, II Regum 19:3732et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibusstylusI Regum 12:31, I Regum 12:31, II Regum 17:29, II Regum 17:29, Sophonias 1:533et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant SamariamstylusLucas 16:13, II Regum 17:41, Lucas 16:13, II Regum 17:41, Matthaeus 6:2434usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit IsrahelstylusGenesis 35:10, Genesis 32:28, Genesis 35:10, Genesis 32:28, II Regum 17:2735et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eisstylusIudicum 6:10, Iudicum 6:10, Iosue 23:16, Iosue 23:7, Deuteronomium 4:2336sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolatestylusExodus 6:6, Exodus 6:6, Deuteronomium 6:13, Deuteronomium 6:13, Exodus 9:1537caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienosstylusDeuteronomium 5:31, Deuteronomium 6:2, Deuteronomium 12:32, Nehemias 9:13, Nehemias 9:1438et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienosstylusDeuteronomium 4:23, Deuteronomium 4:23, Deuteronomium 6:12, Deuteronomium 6:12, Deuteronomium 8:1439sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorumstylusLucas 1:74, Lucas 1:75, Lucas 1:74, Lucas 1:75, II Regum 17:3640illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabantstylusDeuteronomium 4:28, Ieremias 13:23, II Regum 17:34, II Regum 17:12, II Regum 17:841fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diemstylusSophonias 1:5, Sophonias 1:5, Matthaeus 6:24, Matthaeus 6:24, I Regum 18:21