1anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis IudaestylusII Paralipomenon 26:3, II Paralipomenon 26:4, II Regum 15:13, II Paralipomenon 26:1, II Regum 14:212sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de HierusalemstylusII Paralipomenon 26:3, II Paralipomenon 26:4, II Paralipomenon 26:3, II Paralipomenon 26:43fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eiusstylusII Regum 12:2, II Regum 12:3, II Regum 14:3, II Regum 14:4, II Paralipomenon 26:44verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsisstylusII Regum 14:4, II Regum 12:3, I Regum 15:14, II Paralipomenon 17:6, II Regum 18:45percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terraestylusLeviticus 13:46, Leviticus 13:46, Numeri 12:14, Numeri 12:14, II Samuel 8:156reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudastylusII Paralipomenon 26:5, II Paralipomenon 26:15, II Regum 14:18, II Paralipomenon 26:5, II Paralipomenon 26:157et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eostylusII Paralipomenon 26:23, II Paralipomenon 26:23, Isaias 6:1, Isaias 6:18anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibusstylusII Regum 14:16, II Regum 14:17, II Regum 14:29, II Regum 15:1, II Regum 14:219et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelstylusII Regum 10:31, II Regum 14:24, II Regum 13:11, II Regum 13:2, II Regum 10:2910coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eostylusI Regum 15:28, Osee 1:4, Osee 1:5, II Regum 15:25, II Regum 15:1411reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelstylusII Regum 14:28, II Regum 14:2812ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est itastylusII Regum 10:30, II Regum 10:30, II Regum 9:25, II Regum 9:26, II Regum 14:2913Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in SamariastylusII Regum 15:1, II Regum 15:1, Iob 20:15, I Regum 16:24, Proverbia 28:214et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eostylusI Regum 14:17, I Regum 14:17, I Regum 15:21, I Regum 15:33, I Regum 16:1715reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelstylusII Regum 15:11, I Regum 14:19, I Regum 22:39, I Regum 14:29, II Regum 15:1116tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit easstylusII Regum 8:12, II Regum 8:12, Osee 13:16, I Regum 4:24, Osee 13:1617anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samariastylus18fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eiusstylus19veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eiusstylusII Regum 14:5, II Regum 14:5, II Regum 18:16, I Paralipomenon 5:25, I Paralipomenon 5:2620indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terrastylusII Samuel 19:32, II Regum 15:29, II Regum 18:14, II Regum 18:17, II Regum 17:321reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhelstylus22et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eostylus23anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria bienniostylusI Regum 15:25, I Regum 16:8, II Regum 21:19, I Regum 22:51, Iob 20:524et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelstylusII Regum 15:9, II Regum 15:9, II Regum 15:18, II Regum 15:1825coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eostylusII Paralipomenon 28:6, II Paralipomenon 28:6, I Regum 16:9, II Regum 9:14, II Regum 9:526reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhelstylus27anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annisstylusIsaias 7:1, Isaias 7:1, II Regum 15:23, Isaias 7:4, II Regum 15:2328et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelstylusII Regum 21:2, II Regum 13:6, II Regum 13:2, II Regum 15:18, II Regum 15:929in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in AssyriosstylusI Paralipomenon 5:26, I Paralipomenon 5:26, II Regum 17:6, II Regum 17:6, II Regum 16:730coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii OziaestylusII Regum 17:1, II Regum 17:1, II Regum 16:1, Osee 10:3, II Regum 15:1031reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhelstylus32anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis IudastylusII Regum 15:7, I Paralipomenon 3:12, II Regum 15:7, I Paralipomenon 3:12, II Regum 15:2733viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia SadocstylusII Paralipomenon 27:1, II Paralipomenon 27:134fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus eststylusII Paralipomenon 26:4, II Paralipomenon 26:5, II Paralipomenon 26:4, II Paralipomenon 26:5, II Regum 15:335verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimamstylusII Regum 12:3, II Paralipomenon 23:20, II Regum 12:3, II Paralipomenon 23:20, II Regum 15:436reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudastylusII Regum 15:6, II Regum 15:7, II Paralipomenon 27:4, II Paralipomenon 27:9, II Regum 15:637in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium RomeliaestylusIsaias 7:1, II Regum 16:5, Isaias 7:1, II Regum 16:5, Psalmi 78:4938et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eostylusI Regum 14:20, Matthaeus 1:9, I Regum 14:31, II Paralipomenon 28:1, II Samuel 7:12