1locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed DeostylusI Paralipomenon 22:5, I Paralipomenon 22:5, I Regum 3:7, I Regum 3:7, II Paralipomenon 13:72ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissimestylusI Paralipomenon 22:3, I Paralipomenon 22:5, I Paralipomenon 22:3, I Paralipomenon 22:5, II Paralipomenon 31:203et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctamstylusI Paralipomenon 21:24, I Paralipomenon 21:24, Psalmi 122:1, Psalmi 122:9, Proverbia 3:94tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templistylusI Regum 9:28, I Regum 9:28, I Paralipomenon 22:14, I Paralipomenon 22:14, Iob 28:165ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit DominostylusExodus 35:5, Exodus 35:9, Esras 7:15, Esras 7:16, Numeri 7:26polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regisstylusII Ad Corinthios 9:7, II Ad Corinthios 9:7, Isaias 60:3, Isaias 60:10, I Paralipomenon 27:257dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorumstylusEsras 2:69, Nehemias 7:70, Nehemias 7:71, Esras 2:69, Nehemias 7:708et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel GersonitisstylusI Paralipomenon 23:8, I Paralipomenon 26:21, I Paralipomenon 26:22, I Paralipomenon 23:8, I Paralipomenon 26:219laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magnostylusII Ad Corinthios 9:7, II Ad Corinthios 9:8, II Ad Corinthios 9:7, II Ad Corinthios 9:8, II Ad Corinthios 8:310et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternumstylusAd Ephesios 1:3, Ad Ephesios 1:3, Apocalypsis 5:12, I Petri 1:3, I Ad Timotheum 1:1711tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principesstylusAd Hebraeos 1:3, Ad Hebraeos 1:3, Daniel 4:34, Daniel 4:35, Daniel 4:3412tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omniumstylusAd Ephesios 3:16, Ad Ephesios 3:16, Deuteronomium 8:18, Deuteronomium 8:18, II Paralipomenon 20:613nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitumstylusII Ad Corinthios 9:15, Psalmi 106:1, II Ad Corinthios 9:15, Psalmi 106:1, II Ad Corinthios 8:1614quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibistylusIacobi 1:17, Iacobi 1:17, II Ad Corinthios 3:5, II Ad Corinthios 3:5, Ad Romanos 11:3615peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est morastylusLeviticus 25:23, Psalmi 144:4, Psalmi 102:11, Leviticus 25:23, Psalmi 144:416Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omniastylusPsalmi 24:1, I Paralipomenon 29:14, Psalmi 24:1, I Paralipomenon 29:14, Lucas 19:1617scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donariastylusIeremias 17:10, Ieremias 17:10, Proverbia 11:20, Proverbia 11:20, I Paralipomenon 28:918Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneatstylusIeremias 32:39, Ieremias 32:39, Ieremias 10:23, Ieremias 10:23, Psalmi 51:1019Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravistylusPsalmi 72:1, Psalmi 72:1, I Paralipomenon 28:9, I Paralipomenon 28:9, I Paralipomenon 22:1420praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regemstylusExodus 4:31, Exodus 4:31, I Paralipomenon 16:36, Genesis 24:48, Proverbia 24:2121immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem IsrahelstylusEsras 6:17, Numeri 15:7, II Paralipomenon 7:4, II Paralipomenon 7:9, Esras 6:1722et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificemstylusI Paralipomenon 23:1, I Regum 2:35, I Paralipomenon 23:1, I Regum 2:35, I Regum 1:3423seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis IsrahelstylusI Regum 2:12, I Paralipomenon 28:5, I Regum 2:12, I Paralipomenon 28:5, Psalmi 132:1124sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni registylusI Paralipomenon 28:21, II Paralipomenon 30:8, Ezechiel 17:18, Genesis 24:2, I Paralipomenon 22:1725magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex IsrahelstylusII Paralipomenon 1:12, II Paralipomenon 1:1, I Regum 3:13, II Paralipomenon 1:12, II Paralipomenon 1:126igitur David filius Isai regnavit super universum IsrahelstylusI Paralipomenon 18:14, I Paralipomenon 18:14, Psalmi 78:71, Psalmi 78:72, Psalmi 78:7127et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribusstylusI Regum 2:11, I Regum 2:11, II Samuel 5:4, II Samuel 5:5, I Paralipomenon 3:428et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eostylusGenesis 15:15, Genesis 15:15, Actus Apostolorum 13:36, Actus Apostolorum 13:36, I Paralipomenon 23:129gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntisstylusI Samuel 9:9, I Samuel 9:9, II Samuel 12:1, II Samuel 12:7, II Samuel 7:230universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarumstylusDaniel 4:23, Daniel 4:25, Daniel 4:23, Daniel 4:25, Daniel 2:21