Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

II Paralipomenon Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
II PARALIPOMENON

II Paralipomenon 2

1decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi
I Regum 5:5, I Regum 5:5, I Paralipomenon 22:10, I Paralipomenon 22:10, I Regum 9:1
2et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos
II Paralipomenon 2:18, II Paralipomenon 2:18, I Regum 5:15, I Regum 5:16, I Regum 5:15
3misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit
I Paralipomenon 14:1, I Paralipomenon 14:1, II Samuel 5:11, II Samuel 5:11, I Regum 5:1
4sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli
Exodus 30:7, Exodus 30:7, Exodus 25:30, Exodus 25:30, Exodus 29:38
5domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim Deus noster super omnes deos
I Paralipomenon 16:25, I Paralipomenon 16:25, Psalmi 135:5, Exodus 15:11, Psalmi 135:5
6quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo
I Regum 8:27, II Paralipomenon 6:18, Isaias 66:1, I Regum 8:27, II Paralipomenon 6:18
7mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus
II Paralipomenon 2:13, II Paralipomenon 2:14, Exodus 31:3, Exodus 31:5, I Paralipomenon 22:15
8sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis
I Regum 5:6, I Regum 5:6, I Regum 10:11, II Paralipomenon 9:10, II Paralipomenon 9:11
9ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita
I Regum 9:8, II Paralipomenon 2:5, II Paralipomenon 7:21, I Regum 9:8, II Paralipomenon 2:5
10praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia
I Regum 5:11, I Regum 5:11, I Regum 7:26, Lucas 10:7, Esras 7:22
11dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum
II Paralipomenon 9:8, I Regum 10:9, II Paralipomenon 9:8, I Regum 10:9, Psalmi 72:17
12et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum Domino et palatium sibi
Psalmi 33:6, Psalmi 33:6, I Petri 1:3, Apocalypsis 4:11, I Petri 1:3
13misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum
II Paralipomenon 4:16, II Paralipomenon 4:16
14filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui
II Paralipomenon 2:7, II Paralipomenon 2:7, I Regum 7:13, I Regum 7:14, Exodus 31:3
15triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus es domine mi mitte servis tuis
II Paralipomenon 2:10, II Paralipomenon 2:10, I Regum 5:11, I Regum 5:11
16nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea in Hierusalem
Iosue 19:46, Iosue 19:46, I Regum 5:8, I Regum 5:9, I Regum 5:8
17numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti
I Paralipomenon 22:2, I Paralipomenon 22:2, II Paralipomenon 8:7, II Paralipomenon 8:8, II Paralipomenon 2:2
18fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi
II Paralipomenon 2:2, II Paralipomenon 2:2

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

II ParalipomenonEsrasNehemias+

Other Books

II ParalipomenonCh 2
EsrasNehemiasTobiasIudithEsther
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward