1profectusque Israhel cum omnibus quae habebat venit ad puteum Iuramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui IsaacstylusGenesis 26:22, Genesis 26:25, Genesis 28:13, Genesis 31:42, Genesis 28:102audivit eum per visionem nocte vocantem se et dicentem sibi Iacob Iacob cui respondit ecce adsumstylusGenesis 15:1, Iob 33:14, Iob 33:15, Genesis 15:1, Iob 33:143ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibistylusGenesis 12:2, Deuteronomium 26:5, Genesis 12:2, Deuteronomium 26:5, Isaias 43:14ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem Ioseph quoque ponet manum suam super oculos tuosstylusExodus 3:8, Exodus 3:8, Genesis 50:1, Genesis 48:21, Genesis 28:155surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senemstylusGenesis 45:19, Genesis 45:21, Genesis 45:19, Genesis 45:21, Genesis 45:276et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suostylusActus Apostolorum 7:15, Psalmi 105:23, Isaias 52:4, Iosue 24:4, Actus Apostolorum 7:157filii eius et nepotes filiae et cuncta simul progeniesstylus8haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus RubenstylusExodus 1:1, Exodus 1:5, I Paralipomenon 2:1, I Paralipomenon 2:55, Exodus 1:19filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmistylus10filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius ChananitidisstylusExodus 6:15, Exodus 6:15, Genesis 29:33, Genesis 29:33, Numeri 1:611filii Levi Gerson Caath et MeraristylusGenesis 29:34, Genesis 29:34, I Paralipomenon 2:1, Deuteronomium 33:8, Deuteronomium 33:1112filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et AmulstylusI Paralipomenon 4:21, Genesis 38:7, Genesis 29:35, Genesis 38:10, I Paralipomenon 4:2113filii Isachar Thola et Phua et Iob et SemronstylusI Paralipomenon 12:32, I Paralipomenon 12:32, Deuteronomium 33:18, Genesis 35:23, Genesis 30:1414filii Zabulon Sared et Helon et IahelelstylusGenesis 49:13, I Paralipomenon 2:1, Numeri 1:9, Numeri 26:26, Numeri 26:2715hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tresstylusGenesis 30:17, Genesis 30:21, Genesis 29:32, Genesis 29:35, Genesis 30:1716filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et ArelistylusNumeri 26:15, Numeri 26:17, Numeri 26:15, Numeri 26:17, Genesis 30:1117filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et MelchihelstylusGenesis 30:13, Genesis 49:20, Genesis 30:13, Genesis 49:20, Numeri 26:4418hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animasstylusGenesis 29:24, Genesis 29:24, Genesis 30:9, Genesis 30:13, Genesis 35:2619filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et BeniaminstylusGenesis 44:27, Genesis 44:27, Genesis 39:1, Genesis 40:23, Genesis 37:120natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et EphraimstylusGenesis 41:50, Genesis 41:52, Genesis 41:50, Genesis 41:52, Genesis 41:4521filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et AredstylusI Paralipomenon 7:6, I Paralipomenon 7:12, I Paralipomenon 7:6, I Paralipomenon 7:12, Genesis 49:2722hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecimstylus23filii Dan UsimstylusGenesis 49:16, Genesis 49:17, I Paralipomenon 7:12, Numeri 1:12, Genesis 30:624filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et SallemstylusI Paralipomenon 7:13, I Paralipomenon 7:13, Numeri 1:15, Genesis 35:25, I Paralipomenon 2:225hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septemstylusGenesis 29:29, Genesis 29:29, Genesis 35:22, Genesis 30:3, Genesis 30:826cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sexstylusExodus 1:5, Exodus 1:5, Iudicum 8:30, Genesis 35:11, Iudicum 8:3027filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuagintastylusActus Apostolorum 7:14, Actus Apostolorum 7:14, Deuteronomium 10:22, Exodus 1:5, Deuteronomium 10:2228misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in GessenstylusGenesis 45:10, Genesis 45:10, Genesis 31:21, Genesis 49:8, Genesis 44:1629quo cum pervenisset iuncto Ioseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum eius et inter amplexus flevitstylusGenesis 45:14, Genesis 45:15, Genesis 33:4, Lucas 15:20, Genesis 45:1430dixitque pater ad Ioseph iam laetus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquostylusLucas 2:29, Lucas 2:30, Lucas 2:29, Lucas 2:30, Genesis 45:2831et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad mestylusActus Apostolorum 18:3, Ad Hebraeos 2:11, Genesis 47:1, Genesis 47:3, Genesis 45:1632et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt adduxerunt secumstylusGenesis 47:3, Genesis 47:3, Psalmi 78:70, Psalmi 78:72, Isaias 40:1133cumque vocaverit vos et dixerit quod est opus vestrumstylusGenesis 46:32, Genesis 46:32, Genesis 47:2, Genesis 47:4, Ionas 1:834respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores oviumstylusExodus 8:26, Exodus 8:26, Genesis 43:32, Genesis 43:32, Genesis 37:12