1vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicensstylusExodus 19:3, Exodus 19:3, Exodus 25:22, Exodus 25:22, Exodus 40:342loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimasstylusLeviticus 22:18, Leviticus 22:19, Leviticus 22:18, Leviticus 22:19, Ad Romanos 12:63si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi DominumstylusDeuteronomium 15:21, Deuteronomium 15:21, Ad Hebraeos 9:14, Leviticus 22:19, Leviticus 22:244ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiensstylusII Paralipomenon 29:23, II Paralipomenon 29:24, Exodus 29:10, Leviticus 4:26, Leviticus 3:25immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculistylusLeviticus 1:11, Leviticus 3:8, Leviticus 1:11, Leviticus 3:8, Leviticus 3:26detractaque pelle hostiae artus in frusta concidentstylusLeviticus 7:8, Leviticus 7:8, Genesis 3:21, Genesis 3:217et subicient in altari ignem strue lignorum ante conpositastylusGenesis 22:9, Leviticus 6:12, Leviticus 6:13, Genesis 22:9, Leviticus 6:128et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecoristylusLeviticus 9:13, Leviticus 9:14, Leviticus 9:13, Leviticus 9:14, I Regum 18:339intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem DominostylusGenesis 8:21, Genesis 8:21, Leviticus 1:13, Leviticus 1:13, Ad Ephesios 5:210quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeretstylusGenesis 8:20, Leviticus 4:23, Isaias 53:6, Isaias 53:7, Genesis 4:411immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitumstylusLeviticus 1:5, Leviticus 1:5, Leviticus 9:12, Leviticus 9:14, Ezechiel 8:512dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignisstylus13intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum DominostylusLeviticus 1:9, Leviticus 1:914sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbaestylusLeviticus 5:7, Lucas 2:24, Leviticus 5:7, Lucas 2:24, Leviticus 12:815offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altarisstylusIsaias 53:10, Leviticus 5:8, Leviticus 5:9, I Ioannis 2:27, Isaias 53:416vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solentstylusLeviticus 4:12, Leviticus 16:27, Ad Hebraeos 13:11, Ad Hebraeos 13:14, I Petri 1:217confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris DominostylusGenesis 15:10, Genesis 15:10, Ad Hebraeos 10:6, Ad Hebraeos 10:12, Leviticus 1:9