1non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuaestylusGenesis 43:30, Genesis 43:31, Matthaeus 18:15, Genesis 43:30, Genesis 43:312elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus PharaonisstylusII Regum 20:3, Actus Apostolorum 20:37, Genesis 46:29, Ruth 1:9, Numeri 14:13et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterritistylusActus Apostolorum 7:13, Actus Apostolorum 7:13, Actus Apostolorum 9:5, Actus Apostolorum 9:5, Zacharias 12:104ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in AegyptostylusGenesis 37:28, Genesis 37:28, Genesis 50:18, Actus Apostolorum 9:5, Matthaeus 14:275nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AegyptumstylusGenesis 50:20, Genesis 50:20, Actus Apostolorum 2:23, Actus Apostolorum 2:24, Iob 1:216biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec metistylusGenesis 47:23, Genesis 47:23, Genesis 41:29, Genesis 41:31, Genesis 41:547praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitisstylusPsalmi 44:4, Actus Apostolorum 7:35, Psalmi 44:4, Actus Apostolorum 7:35, Psalmi 18:508non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra AegyptistylusIoannes 15:16, Ioannes 15:16, Ad Romanos 9:16, Ad Romanos 9:16, Ioannes 19:119festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne morerisstylusGenesis 45:19, Genesis 45:20, Genesis 45:13, Genesis 45:19, Genesis 45:2010et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possidesstylusExodus 8:22, Exodus 9:26, Exodus 8:22, Exodus 9:26, Genesis 46:3411ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possidesstylusGenesis 47:12, Genesis 47:12, Matthaeus 15:5, Matthaeus 15:6, Genesis 47:612en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vosstylusGenesis 42:23, Genesis 42:23, Lucas 24:39, Ioannes 20:27, Lucas 24:3913nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad mestylusActus Apostolorum 7:14, Actus Apostolorum 7:14, I Petri 1:10, I Petri 1:12, Apocalypsis 21:2314cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eiusstylusGenesis 33:4, Ad Romanos 1:31, Genesis 46:29, Genesis 29:11, Genesis 33:415osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eumstylusLucas 15:20, Lucas 15:20, Actus Apostolorum 20:37, Ruth 1:14, Exodus 4:2716auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eiusstylusII Paralipomenon 30:4, Deuteronomium 1:33, Esther 5:14, Genesis 34:18, Genesis 20:1517dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram ChanaanstylusGenesis 42:25, Genesis 42:26, Genesis 44:1, Genesis 44:2, Genesis 42:2518et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terraestylusGenesis 47:6, Genesis 27:28, Genesis 47:6, Genesis 27:28, Psalmi 147:1419praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientesstylusGenesis 46:5, Genesis 46:5, Genesis 45:27, Genesis 45:27, Isaias 49:2320ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae eruntstylusIsaias 1:19, Isaias 1:19, Lucas 17:31, Lucas 17:31, Deuteronomium 7:1621fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinerestylusGenesis 45:19, Genesis 45:19, Genesis 46:5, Ecclesiastes 8:2, Numeri 3:1622singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimisstylusGenesis 43:34, Genesis 43:34, II Regum 5:5, II Regum 5:5, II Regum 5:2223tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantesstylusGenesis 24:10, Exodus 16:3, Genesis 43:11, Genesis 24:10, Exodus 16:324dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in viastylusI Ad Thessalonicenses 5:13, I Ad Thessalonicenses 5:13, Psalmi 133:1, Psalmi 133:3, Ad Philippenses 2:225qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacobstylus26et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eisstylusGenesis 37:35, Genesis 44:28, Genesis 37:35, Genesis 44:28, Iob 9:1627illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eiusstylusGenesis 45:19, Isaias 57:15, Genesis 45:19, Isaias 57:15, Psalmi 85:628et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriarstylusGenesis 46:30, Lucas 2:28, Lucas 2:30, Ioannes 16:21, Ioannes 16:22