1ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra GessenstylusGenesis 45:10, Genesis 46:31, Genesis 45:10, Genesis 46:31, Genesis 46:282extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram regestylusActus Apostolorum 7:13, Actus Apostolorum 7:13, Iudae 1:24, Ad Colossenses 1:28, II Ad Corinthios 4:143quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostristylusGenesis 46:33, Genesis 46:34, Genesis 46:33, Genesis 46:34, Amos 7:144ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra GessenstylusGenesis 46:34, Genesis 46:34, Genesis 15:13, Deuteronomium 26:5, Genesis 15:135dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad testylus6terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorumstylusExodus 18:21, Genesis 47:11, Exodus 18:21, Genesis 47:11, Proverbia 22:297post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illistylusGenesis 47:10, Genesis 47:10, Matthaeus 26:26, II Regum 4:29, II Samuel 14:228et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuaestylus9respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati suntstylusPsalmi 39:12, Psalmi 39:12, Genesis 35:28, Genesis 35:28, Exodus 7:710et benedicto rege egressus est forasstylusGenesis 47:7, Genesis 47:7, II Samuel 8:10, Deuteronomium 33:1, II Samuel 19:3911Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat PharaostylusExodus 1:11, Genesis 47:6, Exodus 12:37, Exodus 1:11, Genesis 47:612et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulisstylusGenesis 45:11, Genesis 45:11, I Ad Timotheum 4:8, Ruth 4:15, Genesis 47:2413in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et ChanaanstylusActus Apostolorum 7:11, Actus Apostolorum 7:11, Ieremias 9:12, Lamentationes 4:9, Ioel 1:1014e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regisstylusGenesis 41:56, Genesis 41:56, Lucas 16:10, Lucas 16:12, Lucas 16:1015cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecuniastylusI Samuel 21:3, Genesis 47:18, Genesis 47:19, I Samuel 25:8, Psalmi 37:316quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetisstylusAd Philippenses 4:8, Ad Colossenses 4:5, I Ad Corinthios 10:32, Daniel 6:5, Daniel 6:717quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorumstylusIob 2:4, Isaias 31:1, I Regum 10:28, Exodus 9:3, Matthaeus 6:2418veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamusstylusIeremias 38:9, II Regum 6:26, Ieremias 38:9, II Regum 6:2619cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinemstylusIob 2:4, Nehemias 5:2, Nehemias 5:3, Iob 2:4, Nehemias 5:220emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaonistylus21et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eiusstylusGenesis 41:48, Genesis 41:4822praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suasstylusEsras 7:24, Esras 7:24, Deuteronomium 12:19, Genesis 41:45, I Ad Corinthios 9:1323dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agrosstylusII Ad Corinthios 9:10, Genesis 45:6, Isaias 28:24, Isaias 28:25, Isaias 55:1024ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestrisstylusGenesis 41:34, Genesis 41:34, Psalmi 112:5, Psalmi 41:1, Psalmi 112:525qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus registylusGenesis 33:15, Genesis 33:15, Genesis 41:45, Genesis 45:6, Genesis 45:826ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuitstylusGenesis 47:22, Genesis 47:22, Ezechiel 7:24, Ezechiel 7:2427habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimisstylusGenesis 46:3, Genesis 46:3, Exodus 1:7, Exodus 1:7, Actus Apostolorum 7:1728et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorumstylusPsalmi 90:10, Psalmi 90:10, Psalmi 90:12, Genesis 37:2, Psalmi 119:8429cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in AegyptostylusDeuteronomium 31:14, Genesis 24:49, Genesis 24:2, Deuteronomium 31:14, Genesis 24:4930sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussististylusGenesis 49:29, Genesis 49:32, Genesis 49:29, Genesis 49:32, Genesis 25:931et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caputstylusI Regum 1:47, I Regum 1:47, Ad Hebraeos 11:21, Genesis 24:3, Ad Hebraeos 11:21