1prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei IsrahelstylusAggaeus 1:1, Aggaeus 2:1, Zacharias 4:6, Zacharias 4:10, Aggaeus 1:12tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eosstylusEsras 3:2, Esras 3:2, Esras 6:14, Esras 6:14, Zacharias 3:13in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretisstylusEsras 6:6, Esras 6:6, Esras 6:13, Esras 1:3, Esras 5:94ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum illius aedificationisstylus5oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illamstylusPsalmi 33:18, Psalmi 33:18, Esras 7:28, Esras 7:6, Esras 7:286exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regemstylusEsras 4:9, Esras 4:9, Esras 6:6, Esras 5:3, Esras 4:237sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnisstylusEsras 4:17, Daniel 3:9, Ioannes 14:27, Daniel 4:1, II Ad Thessalonicenses 3:168notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorumstylusDaniel 6:26, Esras 6:10, Marcus 13:1, Marcus 13:2, Nehemias 7:69interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros instauraretisstylusEsras 5:3, Esras 5:4, Esras 5:3, Esras 5:410sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eisstylus11huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxeratstylusDaniel 3:26, Psalmi 119:46, I Regum 6:1, I Regum 6:7, Ad Galatas 6:1412postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in BabylonemstylusII Paralipomenon 36:16, II Paralipomenon 36:17, II Paralipomenon 36:16, II Paralipomenon 36:17, Nehemias 9:2613anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei aedificareturstylusIsaias 44:28, Isaias 45:1, Esras 6:3, Esras 6:5, Esras 1:114nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituitstylusEsras 6:5, Esras 6:5, Ieremias 52:19, Daniel 5:2, Daniel 5:315dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suostylusEsras 6:3, Esras 3:3, Esras 1:2, Esras 6:3, Esras 3:316tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum eststylusEsras 6:15, Esras 3:10, Esras 6:15, Esras 3:10, Esras 3:817nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nosstylusEsras 4:15, Esras 4:15, Esras 4:19, Proverbia 25:2, Esras 6:1