1vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malostylusProverbia 10:1, Proverbia 10:1, I Paralipomenon 22:9, I Paralipomenon 22:9, I Paralipomenon 28:52natique sunt ei septem filii et tres filiaestylusProverbia 7:4, Proverbia 7:4, Deuteronomium 4:5, Deuteronomium 4:6, Deuteronomium 4:53et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes OrientalesstylusProverbia 2:1, Proverbia 2:9, Proverbia 2:1, Proverbia 2:9, Iob 22:224et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eisstylusProverbia 8:5, Proverbia 8:5, Psalmi 119:9, Proverbia 8:17, Psalmi 119:95cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebusstylusProverbia 12:1, Proverbia 12:1, Proverbia 9:9, Proverbia 9:9, I Ad Corinthios 10:156quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent coram Domino adfuit inter eos etiam SatanstylusPsalmi 78:2, Psalmi 78:2, Marcus 4:11, Marcus 4:11, Ad Hebraeos 5:147cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eamstylusIob 28:28, Iob 28:28, Psalmi 111:10, Psalmi 112:1, Psalmi 111:108dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malostylusProverbia 6:20, Proverbia 6:20, Proverbia 30:17, Proverbia 30:17, Proverbia 5:19cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob DeumstylusDaniel 5:29, Proverbia 4:9, Daniel 5:29, Proverbia 4:9, Genesis 41:4210nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terrastylusAd Ephesios 5:11, Ad Ephesios 5:11, Proverbia 16:29, Proverbia 16:29, Psalmi 1:111sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibistylusProverbia 1:18, Ieremias 5:26, Proverbia 1:18, Ieremias 5:26, Proverbia 12:612dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie DoministylusPsalmi 124:3, Psalmi 28:1, Psalmi 124:3, Psalmi 28:1, Lamentationes 2:1613cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogenitistylusI Ad Timotheum 6:9, I Ad Timotheum 6:10, I Ad Timotheum 6:9, I Ad Timotheum 6:10, Lucas 12:1514nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae pascebantur iuxta eosstylus15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibistylusPsalmi 119:101, Psalmi 119:101, Psalmi 1:1, Psalmi 1:1, Proverbia 4:2716cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibistylusIsaias 59:7, Isaias 59:7, Proverbia 6:18, Proverbia 6:18, Proverbia 4:1617sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibistylusProverbia 7:23, Proverbia 7:23, Ieremias 8:7, Iob 35:11, Ieremias 8:718loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogenitistylusPsalmi 9:16, Esther 7:10, Psalmi 9:16, Esther 7:10, Matthaeus 27:419repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibistylusProverbia 15:27, Proverbia 15:27, II Petri 2:3, II Petri 2:3, Habacuc 2:920tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravitstylusProverbia 9:3, Proverbia 9:3, Ad Colossenses 2:3, Ad Colossenses 2:3, Lucas 11:4921et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictumstylusActus Apostolorum 5:20, Actus Apostolorum 5:20, Matthaeus 10:27, Proverbia 9:3, Matthaeus 13:222in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus eststylusProverbia 1:29, Proverbia 5:12, Proverbia 1:29, Proverbia 5:12, Psalmi 1:1