1tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in BabylonestylusEsras 5:17, Esras 5:17, Esras 4:15, Proverbia 25:2, Esras 4:152et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentariusstylusII Regum 17:6, II Regum 17:63anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexagintastylusII Paralipomenon 36:22, Esras 1:4, II Paralipomenon 36:22, Esras 1:4, Apocalypsis 21:164ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis sumptus autem de domo regis dabunturstylusI Regum 6:36, I Regum 6:36, Psalmi 68:29, Psalmi 68:29, Psalmi 72:105sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo DeistylusDaniel 5:2, Esras 5:14, Daniel 5:2, Esras 5:14, Ieremias 27:166nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illisstylusEsras 5:3, Esras 5:3, Ad Romanos 8:31, Proverbia 21:30, Ad Romanos 8:317et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suostylusActus Apostolorum 5:38, Actus Apostolorum 5:39, Actus Apostolorum 5:38, Actus Apostolorum 5:398sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opusstylusEsras 6:4, Esras 6:4, Aggaeus 2:8, Esras 7:15, Esras 7:229quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimoniastylusLeviticus 1:10, Psalmi 50:9, Psalmi 50:13, Leviticus 1:10, Psalmi 50:910et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et filiorum eiusstylusIeremias 29:7, I Ad Timotheum 2:1, I Ad Timotheum 2:2, Esras 7:23, Ieremias 29:711a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publiceturstylusDaniel 2:5, Daniel 3:29, Daniel 2:5, Daniel 3:29, Esras 7:2612Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volostylusI Regum 9:3, I Regum 9:3, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:5, Deuteronomium 12:1113igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic diligenter exsecuti suntstylusEsras 4:9, Esras 4:9, Iob 5:12, Iob 5:13, Esras 5:614seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus PersarumstylusEsras 7:1, Esras 7:1, Esras 4:24, Esras 5:2, Esras 5:1315et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regisstylusEsther 3:7, Esther 3:7, Esther 9:21, Esther 9:21, Esther 9:1516fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudiostylusII Paralipomenon 7:5, II Paralipomenon 7:5, I Regum 8:63, I Regum 8:63, Esras 6:2217et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum IsrahelstylusEsras 8:35, Esras 8:35, Apocalypsis 7:4, Apocalypsis 7:8, Apocalypsis 7:418et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro MosistylusNumeri 3:6, Numeri 3:6, II Paralipomenon 35:4, II Paralipomenon 35:5, I Paralipomenon 24:119fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima die mensis primistylusExodus 12:6, Exodus 12:36, Exodus 12:6, Exodus 12:36, II Paralipomenon 30:120purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibistylusII Paralipomenon 35:11, II Paralipomenon 35:11, Ad Hebraeos 7:27, II Paralipomenon 29:34, Ad Hebraeos 7:2721et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum IsrahelstylusEsras 9:11, Esras 9:11, Isaias 52:11, II Ad Corinthios 7:1, Isaias 52:1122et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei IsrahelstylusII Paralipomenon 30:21, Esras 1:1, Proverbia 21:1, II Paralipomenon 30:21, Esras 1:1