1audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo IsrahelstylusEsras 1:11, Esras 1:11, I Regum 5:4, I Regum 5:5, Daniel 9:252et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos hucstylusII Regum 19:37, II Regum 17:24, II Regum 19:37, II Regum 17:24, II Regum 17:273et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut praecepit nobis rex Cyrus rex PersarumstylusNehemias 2:20, Nehemias 2:20, Ioannes 4:22, Ioannes 4:23, Isaias 45:44factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificandostylusEsras 3:3, Esras 3:3, Nehemias 6:9, Ieremias 38:4, Nehemias 6:95conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis PersarumstylusNahum 1:11, Nahum 1:11, Esras 5:5, Esras 6:18, Psalmi 2:16in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et HierusalemstylusDaniel 9:1, Esther 1:1, Daniel 9:1, Esther 1:1, Matthaeus 27:377et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syrostylusII Regum 18:26, II Regum 18:26, Daniel 2:4, Daniel 2:4, Isaias 36:118Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodistylusEsras 4:9, Esras 4:9, II Samuel 8:17, II Samuel 20:25, II Regum 18:189Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii Susannechei Deaei AelamitaestylusEsras 5:6, Esras 6:6, Esras 5:6, Esras 6:6, II Regum 17:2410et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pacestylusEsras 4:17, Esras 4:17, Esras 4:11, Esras 7:12, Esras 4:1111hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicuntstylus12notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentesstylusEsras 5:3, II Paralipomenon 36:13, Esras 5:9, Esras 5:3, II Paralipomenon 36:1313nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa pervenietstylusEsras 7:24, Esras 7:24, Ad Romanos 13:6, Ad Romanos 13:7, Nehemias 5:414nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus registylusIoannes 19:12, Ioannes 19:15, Ioannes 12:5, Ioannes 12:6, Ezechiel 33:3115ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa eststylusEsras 4:12, Esras 4:12, Ieremias 52:3, Ieremias 52:34, Nehemias 6:616nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non habebisstylusI Regum 4:24, Esras 4:20, II Samuel 8:3, I Regum 4:24, Esras 4:2017verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacemstylusEsras 4:9, Esras 4:11, Lucas 10:5, Actus Apostolorum 23:26, Ad Romanos 1:718accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram mestylusNehemias 8:8, Nehemias 8:819et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in eastylusProverbia 25:2, II Regum 18:7, Proverbia 25:2, II Regum 18:7, Deuteronomium 13:1420nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebantstylusGenesis 15:18, I Regum 4:21, Genesis 15:18, I Regum 4:21, I Paralipomenon 18:321nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fueritstylus22videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra regesstylusEsras 4:13, Esther 3:8, Esther 3:9, Esther 7:3, Esther 7:423itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et roborestylusEsras 4:17, Esras 4:8, Esras 4:9, Ad Romanos 3:15, Michaes 2:124tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis PersarumstylusAggaeus 1:15, Aggaeus 1:15, Nehemias 6:3, Esras 5:5, Esras 6:1