Daniel 3 Comparatio: Clementine Vulgate vs Vulgate
Daniel 3
1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciæ Babylonis.
2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.
3Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex :
4et præco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :
5in hora qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
6Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
7Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
8Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Judæos :
9dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in æternum vive !
10tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :
11si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
12Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
13Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
14Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?
15nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?
16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.
17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
18Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
19Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
20Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
21Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :
22nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
23Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
24Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
26Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula :
27quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.
28Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
30et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset.
31Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;
32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.
33Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
34Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :
35neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,
36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam quæ est in littore maris ;
37quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
38Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
39ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
40Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
41Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quærimus faciem tuam.
42Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ.
43Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;
44et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :
45et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :
48et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldæis.
49Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,
50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit.
51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :
52Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. Et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis.
53Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ : et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula.
54Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula.
55Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in sæcula.
56Benedictus es in firmamento cæli : et laudabilis et gloriosus in sæcula.
57Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
58Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
59Benedicite, cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
60Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
61Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
62Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
63Benedicite, stellæ cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
64Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
65Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
66Benedicite, ignis et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
67Benedicite, frigus et æstus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
68Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
69Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
70Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
71Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula.
72Benedicite, lux et tenebræ, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
73Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
74Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.
75Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
76Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
77Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
78Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
79Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
80Benedicite, omnes volucres cæli, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
81Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
82Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
83Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in sæcula.
84Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
85Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
86Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
87Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula.
88Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in sæcula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos.
89Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in sæculum misericordia ejus.
90Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus.
91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.
92Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
94Et congregati satrapæ, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
95Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
96A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.
97Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
98Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
99Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi prædicare
100signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
Daniel 3
1Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta latitudine cubitorum sex et statuit eam in campo Duram provinciae Babylonis
2itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas magistratus et iudices duces et tyrannos et praefectos omnesque principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex
3tunc congregati sunt satrapae magistratus et iudices duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex stabant autem in conspectu statuae quam posuerat Nabuchodonosor
4et praeco clamabat valenter vobis dicitur populis tribubus et linguis
5in hora qua audieritis sonitum tubae et fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex
6si quis autem non prostratus adoraverit eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis
7post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et omnis generis musicorum cadentes omnes populi et tribus et linguae adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex
8statimque et in ipso tempore accedentes viri chaldei accusaverunt Iudaeos
9dixeruntque Nabuchodonosor regi rex in aeternum vive
10tu rex posuisti decretum ut omnis homo qui audierit sonitum tubae fistulae et citharae sambucae et psalterii et symphoniae et universi generis musicorum prosternat se et adoret statuam auream
11si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentem
12sunt ergo viri iudaei quos constituisti super opera regionis Babyloniae Sedrac Misac et Abdenago viri isti contempserunt rex decretum tuum deos tuos non colunt et statuam auream quam erexisti non adorant
13tunc Nabuchodonosor in furore et in ira praecepit ut adducerentur Sedrac Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis
14pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis verene Sedrac Misac et Abdenago deos meos non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis
15nunc ergo si estis parati quacumque hora audieritis sonitum tubae fistulae et citharae sambucae psalterii et symphoniae omnisque generis musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci quod si non adoraveritis eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentem et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea
16respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi
17ecce enim Deus noster quem colimus potest eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare
18quod si noluerit notum tibi sit rex quia deos tuos non colimus et statuam auream quam erexisti non adoramus
19tunc Nabuchodonosor repletus est furore et aspectus faciei illius inmutatus est super Sedrac Misac et Abdenago et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consuerat
20et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sedrac Misac et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentem
21et confestim viri illi vincti cum bracis suis et tiaris et calciamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis
22nam iussio regis urguebat fornax autem succensa erat nimis porro viros illos qui miserant Sedrac Misac et Abdenago interfecit flamma ignis
23Viri autem hi tres id est Sidrach Misach et Abdenago ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati
24Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino
25Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait
26Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabile et gloriosum nomen tuum in saecula
27quia iustus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia iudicia tua vera
28Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem quia in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra
29Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus
30et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset
31omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero iudicio fecisti
32et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram
33Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te
34Ne quaesumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
35neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum
36quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris
37quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra
38Et non est in tempore hoc princeps et dux et propheta neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te
39ut possimus invenire misericordiam tuam sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamur
40Sicut in holocausto arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te
41Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam
42Ne confundas nos sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae
43Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo Domine
44et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala confundantur in omni potentia tua et robur eorum conteratur
45et sciant quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum
46Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem naphtha et stuppa et pice et malleolis
47et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
48et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis
49Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace
50et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiae intulit
51Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant et benedicebant Deum in fornace dicentes
52Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula et benedictum nomen gloriae tutae sanctum et laudabile et superexaltatum in omnibus saeculis
53Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et superlaudabilis et supergloriosus in saecula
54Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in saecula
55Benedictus es qui intueris abyssos et sedes super cherubim et laudabilis et superexaltatus in saecula
56Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula
57Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
58Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
59Benedicite caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
60Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino laudate et superexaltate eum in saecula
61Benedicite omnes virtutes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
62Benedicite sol et luna Domino laudate et superexaltate eum in saecula
63Benedicite stellae caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
64Benedicite omnis imber et ros Domino laudate et superexaltate eum in saecula
65Benedicite omnes spiritus Dei Domino laudate et superexaltate eum in saecula
66Benedicite ignis et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
67Benedicite frigus et aestus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
68Benedicite rores et pruina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
69Benedicite gelu et frigus Domino laudate et superexaltate eum in saecula
70Benedicite glacies et nives Domino laudate et superexaltate eum in saecula
71Benedicite noctes et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula
72Benedicite lux et tenebrae Domino laudate et superexaltate eum in saecula
73Benedicite fulgura et nubes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
74Benedicat terra Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
75Benedicite montes et colles Domino laudate et superexaltate eum in saecula
76Benedicite universa germinantia in terra Domino laudate et superexaltate eum in saecula
77Benedicite fontes Domino laudate et superexaltate eum in saecula
78Benedicite maria et flumina Domino laudate et superexaltate eum in saecula
79Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino laudate et superexaltate eum in saecula
80Benedicite omnes volucres caeli Domino laudate et superexaltate eum in saecula
81Benedicite omnes bestiae et pecora Domino laudate et superexaltate eum in saecula
82Benedicite filii hominum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
83Benedicat Israel Dominum laudet et superexaltet eum in saecula
84Benedicite sacerdotes Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
85Benedicite servi Domini Domino laudate et superexaltate eum in saecula
86Benedicite spiritus et animae iustorum Domino laudate et superexaltate eum in saecula
87Benedicite sancti et humiles corde Domino laudate et superexaltate eum in saecula
88Benedicite Anania Azaria Misael Domino laudate et superexaltate eum in saecula Quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio ardentis flammae et de medio ignis eruit nos
89Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
90Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei quia in omnia saecula misericordia eius
91Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere et ait optimatibus suis Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos Qui respondentes regi dixerunt Vere rex
92Respondit et ait Ecce ego video quattuor viros solutos et ambulantes in medio ignis et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio Dei
93Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait Sidrach Misach et Abdenago servi Dei excelsi egredimini et venite Statimque egressi sunt Sidrach Misach et Abdenago de medio ignis
94Et congregati satrapae et magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum et capillus capitis eorum non esset adustus et sarabala eorum non fuissent immutata et odor ignis non transisset per eos
95Et erumpens Nabuchodonosor ait Benedictus Deus eorum Sidrach videlicet Misach et Abdenago qui misit angelum suum et eruit servos suos qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua ne servirent et ne adorarent omnem deum excepto Deo suo
96A me ergo positum est hoc decretum ut omnis populus tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach Misach et Abdenago dispereat et domus eius vastetur neque enim est alius Deus qui possit ita salvare
97Tunc rex promovit Sidrach Misach et Abdenago in provincia Babylonis
98NABUCHODONOSOR rex omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra pax vobis multiplicetur
99Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus Placuit ergo mihi praedicare
100signa eius quia magna sunt et mirabilia eius quia fortia et regnum eius regnum sempiternum et potestas eius in generationem et generationem
Intellegere Clementine Vulgate vs Vulgate in Daniel 3
Clementine Vulgate (VulgClementine)
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vulgate
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Vides comparationem lateris ad latus Daniel 3 in Clementine Vulgate et Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Daniel 3:16
"Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi."
"respondentes Sedrac Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor non oportet nos de hac re respondere tibi"





