1postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibistylusRuth 1:9, Ruth 1:9, I Ad Timotheum 5:8, I Ad Timotheum 5:8, I Ad Timotheum 5:142Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilatstylusDeuteronomium 25:5, Deuteronomium 25:10, Deuteronomium 25:5, Deuteronomium 25:10, Ruth 2:203lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finieritstylusII Samuel 14:2, II Samuel 14:2, I Ad Timotheum 2:9, I Ad Timotheum 2:10, I Ad Timotheum 2:94quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeasstylusI Ad Thessalonicenses 5:22, I Ad Thessalonicenses 5:225quae respondit quicquid praeceperis faciamstylusAd Colossenses 3:20, Ad Colossenses 3:20, Ad Ephesios 6:1, Ad Ephesios 6:16descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrusstylusProverbia 1:8, Proverbia 1:8, Ioannes 2:5, Exodus 20:12, Ioannes 2:57cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecitstylusIudicum 19:6, Esther 1:10, Iudicum 19:6, Esther 1:10, Iudicum 19:98et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem iacentem ad pedes suosstylus9et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus esstylusEzechiel 16:8, Ezechiel 16:8, Ruth 2:20, Ruth 2:20, Ruth 3:1210et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes pauperes sive divitesstylusRuth 2:20, Ruth 2:20, I Ad Corinthios 13:4, I Ad Corinthios 13:5, Ruth 1:811noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae mulierem te esse virtutisstylusProverbia 31:29, Proverbia 31:31, Proverbia 31:29, Proverbia 31:31, Proverbia 31:1012nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquiorstylusRuth 4:1, Ruth 4:1, I Ad Thessalonicenses 4:6, I Ad Thessalonicenses 4:6, Matthaeus 7:1213quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus dormi usque manestylusIeremias 4:2, Ruth 4:5, Ieremias 4:2, Ruth 4:5, Ruth 2:2014dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc venerisstylusII Ad Corinthios 8:21, II Ad Corinthios 8:21, Ad Romanos 14:16, Ad Romanos 14:16, I Ad Corinthios 10:3215et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est civitatemstylusIsaias 32:8, Ad Galatas 6:10, Isaias 32:8, Ad Galatas 6:1016et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia narravitque ei omnia quae sibi fecisset homostylus17et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam te reverti ad socrum tuamstylus18dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus eststylusPsalmi 37:3, Psalmi 37:5, Psalmi 37:3, Psalmi 37:5, Isaias 28:16