Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Iosue Caput 2

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
IOSUE

Iosue 2

1misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam
Ad Hebraeos 11:31, Ad Hebraeos 11:31, Iacobi 2:25, Iacobi 2:25, Matthaeus 1:5
2nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
Daniel 4:35, Proverbia 21:30, Isaias 43:13, Daniel 4:35, Proverbia 21:30
3misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt
II Samuel 10:3, II Samuel 10:3, Iob 21:30, Genesis 42:9, Genesis 42:12
4tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent
II Regum 6:19, II Samuel 17:19, II Samuel 17:20, II Regum 6:19, II Samuel 17:19
5cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos
Nehemias 13:19, Isaias 60:11, Ezechiel 47:1, Ezechiel 47:2, Ieremias 50:20
6ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat
Ad Hebraeos 11:23, Iacobi 2:25, Ad Hebraeos 11:23, Iacobi 2:25, Ad Colossenses 3:3
7hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est
Iudicum 3:28, Iudicum 3:28, Iosue 2:5, Actus Apostolorum 5:23, Iudicum 12:5
8necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait
9novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
Exodus 23:27, Exodus 23:27, Deuteronomium 2:25, Deuteronomium 2:25, Iosue 2:11
10audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
Numeri 21:21, Numeri 21:35, Numeri 21:21, Numeri 21:35, Deuteronomium 2:30
11et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum
Deuteronomium 4:39, Deuteronomium 4:39, Iosue 5:1, Iosue 5:1, Isaias 13:7
12nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
Iosue 2:18, Iosue 2:18, Iacobi 2:13, Iacobi 2:13, Ezechiel 9:4
13et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
14qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem
Iudicum 1:24, Iudicum 1:25, Matthaeus 5:7, Iudicum 1:24, Iudicum 1:25
15dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro
Actus Apostolorum 9:25, Actus Apostolorum 9:25, II Ad Corinthios 11:33, II Ad Corinthios 11:33, Iosue 6:20
16dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram
Iacobi 2:25, I Samuel 23:14, Iacobi 2:25, I Samuel 23:14, Psalmi 11:1
17qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
Numeri 30:2, II Samuel 21:7, Numeri 30:2, II Samuel 21:7, II Samuel 21:1
18si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
Iosue 6:23, Iosue 6:23, Iosue 2:21, Iosue 2:21, Iosue 2:12
19qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
Actus Apostolorum 27:31, Actus Apostolorum 27:31, Actus Apostolorum 18:6, Ezechiel 33:4, Ezechiel 33:5
20quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
Proverbia 11:13, Proverbia 11:13
21et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
Matthaeus 7:24, Ioannes 2:5, Iosue 2:18, Matthaeus 7:24, Ioannes 2:5
22illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos
I Samuel 19:10, I Samuel 19:12, II Samuel 17:20, Psalmi 32:6, Psalmi 32:7
23quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
24atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius
Exodus 23:31, Exodus 23:31, Apocalypsis 6:16, Apocalypsis 6:17, Exodus 15:15

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

IosueIudicumRuth+

Other Books

IosueCh 2
IudicumRuthI SamuelII SamuelI Regum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward