1pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus eststylus2audite sapientes verba mea et eruditi auscultate mestylus3auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicatstylus4iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit meliusstylus5quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meumstylus6in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccatostylus7quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquamstylus8qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiisstylus9dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eostylus10ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitasstylus11opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituetstylus12vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudiciumstylus13quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus eststylus14si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahetstylus15deficiet omnis caro simul et homo in cinerem reverteturstylus16si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii meistylus17numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnasstylus18qui dicit regi apostata qui vocat duces impiosstylus19qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universistylus20subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manustylus21oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum consideratstylus22non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatemstylus23neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudiciumstylus24conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eisstylus25novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterenturstylus26quasi impios percussit eos in loco videntiumstylus27qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere nolueruntstylus28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperumstylus29ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes hominesstylus30qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populistylus31quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeostylus32si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addamstylus33numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquerestylus34viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat mestylus35Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinamstylus36pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatisstylus37quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deumstylus