1igitur Heliu haec rursum locutus eststylus2numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sumstylus3dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccaverostylus4itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecumstylus5suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sitstylus6si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eumstylus7porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipietstylus8homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tuastylus9propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorumstylus10et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in noctestylus11qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nosstylus12ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorumstylus13non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebiturstylus14etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eumstylus15nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valdestylus16ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicatstylus