1audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos auscultastylus2ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meisstylus3simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquenturstylus4spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit mestylus5si potes responde mihi et adversus faciem meam consistestylus6ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sumstylus7verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravisstylus8dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivistylus9mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in mestylus10quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibistylus11posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas measstylus12hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus hominestylus13adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibistylus14semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetitstylus15per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulostylus16tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinamstylus17ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbiastylus18eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladiumstylus19increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facitstylus20abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilisstylus21tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabunturstylus22adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferisstylus23si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatemstylus24miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitierstylus25consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suaestylus26deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suamstylus27respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepistylus28liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videretstylus29ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulosstylus30ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventiumstylus31adtende Iob et audi me et tace dum ego loquarstylus32si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustumstylus33quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiamstylus